|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit
potentia passiva. Patitur enim unumquodque secundum materiam; sed
agit ratione formae. Sed virtus intellectiva consequitur
immaterialitatem substantiae intelligentis. Ergo videtur quod
intellectus non sit potentia passiva.
2. Praeterea, potentia intellectiva est incorruptibilis, ut supra
dictum est. Sed intellectus si est passivus, est corruptibilis, ut
dicitur in III de anima. Ergo potentia intellectiva non est
passiva.
3. Praeterea, agens est nobilius patiente, ut dicit Augustinus
XII super Gen. ad Litt., et Aristoteles in III de anima.
Potentiae autem vegetativae partis omnes sunt activae, quae tamen sunt
infimae inter potentias animae. Ergo multo magis potentiae
intellectivae, quae sunt supremae, omnes sunt activae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod
intelligere est pati quoddam.
Respondeo dicendum quod pati tripliciter dicitur. Uno modo,
propriissime, scilicet quando aliquid removetur ab eo quod convenit
sibi secundum naturam, aut secundum propriam inclinationem; sicut cum
aqua frigiditatem amittit per calefactionem, et cum homo aegrotat aut
tristatur. Secundo modo, minus proprie dicitur aliquis pati ex eo
quod aliquid ab ipso abiicitur, sive sit ei conveniens, sive non
conveniens. Et secundum hoc dicitur pati non solum qui aegrotat, sed
etiam qui sanatur; non solum qui tristatur, sed etiam qui laetatur;
vel quocumque modo aliquis alteretur vel moveatur. Tertio modo,
dicitur aliquid pati communiter, ex hoc solo quod id quod est in
potentia ad aliquid, recipit illud ad quod erat in potentia, absque
hoc quod aliquid abiiciatur. Secundum quem modum, omne quod exit de
potentia in actum, potest dici pati, etiam cum perficitur. Et sic
intelligere nostrum est pati. Quod quidem hac ratione apparet.
Intellectus enim, sicut supra dictum est, habet operationem circa ens
in universali. Considerari ergo potest utrum intellectus sit in actu
vel potentia, ex hoc quod consideratur quomodo intellectus se habeat ad
ens universale. Invenitur enim aliquis intellectus qui ad ens
universale se habet sicut actus totius entis, et talis est intellectus
divinus, qui est Dei essentia, in qua originaliter et virtualiter
totum ens praeexistit sicut in prima causa. Et ideo intellectus
divinus non est in potentia, sed est actus purus. Nullus autem
intellectus creatus potest se habere ut actus respectu totius entis
universalis, quia sic oporteret quod esset ens infinitum. Unde omnis
intellectus creatus, per hoc ipsum quod est, non est actus omnium
intelligibilium, sed comparatur ad ipsa intelligibilia sicut potentia
ad actum. Potentia autem dupliciter se habet ad actum. Est enim
quaedam potentia quae semper est perfecta per actum; sicut diximus de
materia corporum caelestium. Quaedam autem potentia est, quae non
semper est in actu, sed de potentia procedit in actum; sicut invenitur
in generabilibus et corruptibilibus. Intellectus igitur angelicus
semper est in actu suorum intelligibilium, propter propinquitatem ad
primum intellectum, qui est actus purus, ut supra dictum est.
Intellectus autem humanus, qui est infimus in ordine intellectuum, et
maxime remotus a perfectione divini intellectus, est in potentia
respectu intelligibilium, et in principio est sicut tabula rasa in qua
nihil est scriptum, ut philosophus dicit in III de anima. Quod
manifeste apparet ex hoc, quod in principio sumus intelligentes solum
in potentia, postmodum autem efficimur intelligentes in actu. Sic
igitur patet quod intelligere nostrum est quoddam pati, secundum
tertium modum passionis. Et per consequens intellectus est potentia
passiva.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de primo et secundo
modo passionis, qui sunt proprii materiae primae. Tertius autem modus
passionis est cuiuscumque in potentia existentis quod in actum
reducitur.
Ad secundum dicendum quod intellectus passivus secundum quosdam dicitur
appetitus sensitivus, in quo sunt animae passiones; qui etiam in I
Ethic. dicitur rationalis per participationem, quia obedit rationi.
Secundum alios autem intellectus passivus dicitur virtus cogitativa,
quae nominatur ratio particularis. Et utroque modo passivum accipi
potest secundum primos duos modos passionis, inquantum talis
intellectus sic dictus, est actus alicuius organi corporalis. Sed
intellectus qui est in potentia ad intelligibilia, quem Aristoteles ob
hoc nominat intellectum possibilem, non est passivus nisi tertio modo,
quia non est actus organi corporalis. Et ideo est incorruptibilis.
Ad tertium dicendum quod agens est nobilius patiente, si ad idem actio
et passio referantur, non autem semper, si ad diversa. Intellectus
autem est vis passiva respectu totius entis universalis. Vegetativum
autem est activum respectu cuiusdam entis particularis, scilicet
corporis coniuncti. Unde nihil prohibet huiusmodi passivum esse
nobilius tali activo.
|
|