|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit ponere
intellectum agentem. Sicut enim se habet sensus ad sensibilia, ita se
habet intellectus noster ad intelligibilia. Sed quia sensus est in
potentia ad sensibilia non ponitur sensus agens, sed sensus patiens
tantum. Ergo, cum intellectus noster sit in potentia ad
intelligibilia, videtur quod non debeat poni intellectus agens, sed
possibilis tantum.
2. Praeterea, si dicatur quod in sensu etiam est aliquod agens,
sicut lumen, contra, lumen requiritur ad visum inquantum facit medium
lucidum in actu, nam color ipse secundum se est motivus lucidi. Sed
in operatione intellectus non ponitur aliquod medium quod necesse sit
fieri in actu. Ergo non est necessarium ponere intellectum agentem.
3. Praeterea, similitudo agentis recipitur in patiente secundum
modum patientis. Sed intellectus possibilis est virtus immaterialis.
Ergo immaterialitas eius sufficit ad hoc quod recipiantur in eo formae
immaterialiter. Sed ex hoc ipso aliqua forma est intelligibilis in
actu, quod est immaterialis. Ergo nulla necessitas est ponere
intellectum agentem, ad hoc quod faciat species intelligibiles in
actu.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod sicut
in omni natura ita et in anima est aliquid quo est omnia fieri, et
aliquid quo est omnia facere. Est ergo ponere intellectum agentem.
Respondeo dicendum quod, secundum opinionem Platonis, nulla
necessitas erat ponere intellectum agentem ad faciendum intelligibilia
in actu; sed forte ad praebendum lumen intelligibile intelligenti, ut
infra dicetur. Posuit enim Plato formas rerum naturalium sine materia
subsistere, et per consequens eas intelligibiles esse, quia ex hoc est
aliquid intelligibile actu, quod est immateriale. Et huiusmodi
vocabat species, sive ideas, ex quarum participatione dicebat etiam
materiam corporalem formari, ad hoc quod individua naturaliter
constituerentur in propriis generibus et speciebus; et intellectus
nostros, ad hoc quod de generibus et speciebus rerum scientiam
haberent. Sed quia Aristoteles non posuit formas rerum naturalium
subsistere sine materia; formae autem in materia existentes non sunt
intelligibiles actu, sequebatur quod naturae seu formae rerum
sensibilium, quas intelligimus, non essent intelligibiles actu.
Nihil autem reducitur de potentia in actum, nisi per aliquod ens
actu, sicut sensus fit in actu per sensibile in actu. Oportebat
igitur ponere aliquam virtutem ex parte intellectus, quae faceret
intelligibilia in actu, per abstractionem specierum a conditionibus
materialibus. Et haec est necessitas ponendi intellectum agentem.
Ad primum ergo dicendum quod sensibilia inveniuntur actu extra animam,
et ideo non oportuit ponere sensum agentem. Et sic patet quod in parte
nutritiva omnes potentiae sunt activae; in parte autem sensitiva,
omnes passivae; in parte vero intellectiva est aliquid activum, et
aliquid passivum.
Ad secundum dicendum quod circa effectum luminis est duplex opinio.
Quidam enim dicunt quod lumen requiritur ad visum, ut faciat colores
actu visibiles. Et secundum hoc, similiter requiritur, et propter
idem, intellectus agens ad intelligendum, propter quod lumen ad
videndum. Secundum alios vero, lumen requiritur ad videndum, non
propter colores, ut fiant actu visibiles; sed ut medium fiat actu
lucidum, ut Commentator dicit in II de anima. Et secundum hoc,
similitudo qua Aristoteles assimilat intellectum agentem lumini,
attenditur quantum ad hoc, quod sicut hoc est necessarium ad videndum,
ita illud ad intelligendum; sed non propter idem.
Ad tertium dicendum quod, supposito agente, bene contingit
diversimode recipi eius similitudinem in diversis propter eorum
dispositionem diversam. Sed si agens non praeexistit, nihil ad hoc
faciet dispositio recipientis. Intelligibile autem in actu non est
aliquid existens in rerum natura, quantum ad naturam rerum
sensibilium, quae non subsistunt praeter materiam. Et ideo ad
intelligendum non sufficeret immaterialitas intellectus possibilis,
nisi adesset intellectus agens, qui faceret intelligibilia in actu per
modum abstractionis.
|
|