|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod intellectus agens non
sit aliquid animae nostrae. Intellectus enim agentis effectus est
illuminare ad intelligendum. Sed hoc fit per aliquid quod est altius
anima; secundum illud Ioan. I, erat lux vera, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Ergo videtur quod intellectus agens
non sit aliquid animae.
2. Praeterea, philosophus, in III de anima, attribuit
intellectui agenti quod non aliquando intelligit et aliquando non
intelligit. Sed anima nostra non semper intelligit; sed aliquando
intelligit et aliquando non intelligit. Ergo intellectus agens non est
aliquid animae nostrae.
3. Praeterea, agens et patiens sufficiunt ad agendum. Si igitur
intellectus possibilis est aliquid animae nostrae, qui est virtus
passiva, et similiter intellectus agens, qui est virtus activa;
sequitur quod homo semper poterit intelligere cum voluerit, quod patet
esse falsum. Non est ergo intellectus agens aliquid animae nostrae.
4. Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod
intellectus agens est substantia actu ens. Nihil autem est respectu
eiusdem in actu et in potentia. Si ergo intellectus possibilis, qui
est in potentia ad omnia intelligibilia, est aliquid animae nostrae;
videtur impossibile quod intellectus agens sit aliquid animae nostrae.
5. Praeterea, si intellectus agens est aliquid animae nostrae,
oportet quod sit aliqua potentia. Non est enim nec passio nec
habitus, nam habitus et passiones non habent rationem agentis respectu
passionum animae; sed magis passio est ipsa actio potentiae passivae,
habitus autem est aliquid quod ex actibus consequitur. Omnis autem
potentia fluit ab essentia animae. Sequeretur ergo quod intellectus
agens ab essentia animae procederet. Et sic non inesset animae per
participationem ab aliquo superiori intellectu, quod est inconveniens.
Non ergo intellectus agens est aliquid animae nostrae.
Sed contra est quod philosophus dicit, III de anima quod necesse
est in anima has esse differentias, scilicet intellectum possibilem,
et agentem.
Respondeo dicendum quod intellectus agens de quo philosophus loquitur,
est aliquid animae. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod supra
animam intellectivam humanam necesse est ponere aliquem superiorem
intellectum, a quo anima virtutem intelligendi obtineat. Semper enim
quod participat aliquid, et quod est mobile, et quod est imperfectum,
praeexigit ante se aliquid quod est per essentiam suam tale, et quod
est immobile et perfectum. Anima autem humana intellectiva dicitur per
participationem intellectualis virtutis, cuius signum est, quod non
tota est intellectiva, sed secundum aliquam sui partem. Pertingit
etiam ad intelligentiam veritatis cum quodam discursu et motu,
arguendo. Habet etiam imperfectam intelligentiam, tum quia non omnia
intelligit; tum quia in his quae intelligit, de potentia procedit ad
actum. Oportet ergo esse aliquem altiorem intellectum, quo anima
iuvetur ad intelligendum. Posuerunt ergo quidam hunc intellectum
secundum substantiam separatum, esse intellectum agentem, qui quasi
illustrando phantasmata, facit ea intelligibilia actu. Sed, dato
quod sit aliquis talis intellectus agens separatus, nihilominus tamen
oportet ponere in ipsa anima humana aliquam virtutem ab illo intellectu
superiori participatam, per quam anima humana facit intelligibilia in
actu. Sicut et in aliis rebus naturalibus perfectis, praeter
universales causas agentes, sunt propriae virtutes inditae singulis
rebus perfectis, ab universalibus agentibus derivatae, non enim solus
sol generat hominem, sed est in homine virtus generativa hominis; et
similiter in aliis animalibus perfectis. Nihil autem est perfectius in
inferioribus rebus anima humana. Unde oportet dicere quod in ipsa sit
aliqua virtus derivata a superiori intellectu, per quam possit
phantasmata illustrare. Et hoc experimento cognoscimus, dum
percipimus nos abstrahere formas universales a conditionibus
particularibus, quod est facere actu intelligibilia. Nulla autem
actio convenit alicui rei, nisi per aliquod principium formaliter ei
inhaerens; ut supra dictum est, cum de intellectu possibili ageretur.
Ergo oportet virtutem quae est principium huius actionis, esse aliquid
in anima. Et ideo Aristoteles comparavit intellectum agentem lumini,
quod est aliquid receptum in aere. Plato autem intellectum separatum
imprimentem in animas nostras, comparavit soli; ut Themistius dicit
in commentario tertii de anima. Sed intellectus separatus, secundum
nostrae fidei documenta, est ipse Deus, qui est creator animae, et
in quo solo beatificatur, ut infra patebit. Unde ab ipso anima humana
lumen intellectuale participat, secundum illud Psalmi IV, signatum
est super nos lumen vultus tui, domine.
Ad primum ergo dicendum quod illa lux vera illuminat sicut causa
universalis, a qua anima humana participat quandam particularem
virtutem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod philosophus illa verba non dicit de
intellectu agente, sed de intellectu in actu. Unde supra de ipso
praemiserat, idem autem est secundum actum scientia rei. Vel, si
intelligatur de intellectu agente, hoc dicitur quia non est ex parte
intellectus agentis hoc quod quandoque intelligimus et quandoque non
intelligimus; sed ex parte intellectus qui est in potentia.
Ad tertium dicendum quod, si intellectus agens compararetur ad
intellectum possibilem ut obiectum agens ad potentiam, sicut visibile
in actu ad visum; sequeretur quod statim omnia intelligeremus, cum
intellectus agens sit quo est omnia facere. Nunc autem non se habet ut
obiectum, sed ut faciens obiecta in actu, ad quod requiritur, praeter
praesentiam intellectus agentis, praesentia phantasmatum, et bona
dispositio virium sensitivarum, et exercitium in huiusmodi opere; quia
per unum intellectum fiunt etiam alia intellecta, sicut per terminos
propositiones, et per prima principia conclusiones. Et quantum ad
hoc, non differt utrum intellectus agens sit aliquid animae, vel
aliquid separatum.
Ad quartum dicendum quod anima intellectiva est quidem actu
immaterialis, sed est in potentia ad determinatas species rerum.
Phantasmata autem, e converso, sunt quidem actu similitudines
specierum quarundam, sed sunt potentia immaterialia. Unde nihil
prohibet unam et eandem animam, inquantum est immaterialis in actu,
habere aliquam virtutem per quam faciat immaterialia in actu abstrahendo
a conditionibus individualis materiae, quae quidem virtus dicitur
intellectus agens; et aliam virtutem receptivam huiusmodi specierum,
quae dicitur intellectus possibilis, inquantum est in potentia ad
huiusmodi species.
Ad quintum dicendum quod, cum essentia animae sit immaterialis, a
supremo intellectu creata, nihil prohibet virtutem quae a supremo
intellectu participatur, per quam abstrahit a materia, ab essentia
ipsius procedere, sicut et alias eius potentias.
|
|