|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod intellectus agens sit
unus in omnibus. Nihil enim quod est separatum a corpore,
multiplicatur secundum multiplicationem corporum. Sed intellectus
agens est separatus, ut dicitur in III de anima. Ergo non
multiplicatur in multis corporibus hominum, sed est unus in omnibus.
2. Praeterea, intellectus agens facit universale, quod est unum in
multis. Sed illud quod est causa unitatis, magis est unum. Ergo
intellectus agens est unus in omnibus.
3. Praeterea, omnes homines conveniunt in primis conceptionibus
intellectus. His autem assentiunt per intellectum agentem. Ergo
conveniunt omnes in uno intellectu agente.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod
intellectus agens est sicut lumen. Non autem est idem lumen in
diversis illuminatis. Ergo non est idem intellectus agens in diversis
hominibus.
Respondeo dicendum quod veritas huius quaestionis dependet ex
praemissis. Si enim intellectus agens non esset aliquid animae, sed
esset quaedam substantia separata, unus esset intellectus agens omnium
hominum. Et hoc intelligunt qui ponunt unitatem intellectus agentis.
Si autem intellectus agens sit aliquid animae, ut quaedam virtus
ipsius, necesse est dicere quod sint plures intellectus agentes,
secundum pluralitatem animarum, quae multiplicantur secundum
multiplicationem hominum, ut supra dictum est. Non enim potest esse
quod una et eadem virtus numero sit diversarum substantiarum.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus probat intellectum agentem
esse separatum, per hoc quod possibilis est separatus; quia, ut ipse
dicit, agens est honorabilius patiente. Intellectus autem possibilis
dicitur separatus, quia non est actus alicuius organi corporalis. Et
secundum hunc modum etiam intellectus agens dicitur separatus, non
quasi sit aliqua substantia separata.
Ad secundum dicendum quod intellectus agens causat universale
abstrahendo a materia. Ad hoc autem non requiritur quod sit unus in
omnibus habentibus intellectum, sed quod sit unus in omnibus secundum
habitudinem ad omnia a quibus abstrahit universale, respectu quorum
universale est unum. Et hoc competit intellectui agenti inquantum est
immaterialis.
Ad tertium dicendum quod omnia quae sunt unius speciei, communicant in
actione consequente naturam speciei, et per consequens in virtute,
quae est actionis principium, non quod sit eadem numero in omnibus.
Cognoscere autem prima intelligibilia est actio consequens speciem
humanam. Unde oportet quod omnes homines communicent in virtute quae
est principium huius actionis, et haec est virtus intellectus agentis.
Non tamen oportet quod sit eadem numero in omnibus. Oportet tamen
quod ab uno principio in omnibus derivetur. Et sic illa communicatio
hominum in primis intelligibilibus, demonstrat unitatem intellectus
separati, quem Plato comparat soli; non autem unitatem intellectus
agentis, quem Aristoteles comparat lumini.
|
|