|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod memoria non sit in parte
intellectiva animae. Dicit enim Augustinus, XII de Trin., quod
ad partem superiorem animae pertinent quae non sunt hominibus
pecoribusque communia. Sed memoria est hominibus pecoribusque
communis, dicit enim ibidem quod possunt pecora sentire per corporis
sensus corporalia, et ea mandare memoriae. Ergo memoria non pertinet
ad partem animae intellectivam.
2. Praeterea, memoria praeteritorum est. Sed praeteritum dicitur
secundum aliquod determinatum tempus. Memoria igitur est cognoscitiva
alicuius sub determinato tempore; quod est cognoscere aliquid sub hic
et nunc. Hoc autem non est intellectus, sed sensus. Memoria igitur
non est in parte intellectiva, sed solum in parte sensitiva.
3. Praeterea, in memoria conservantur species rerum quae actu non
cogitantur. Sed hoc non est possibile accidere in intellectu, quia
intellectus fit in actu per hoc quod informatur specie intelligibili;
intellectum autem esse in actu, est ipsum intelligere in actu; et sic
intellectus omnia intelligit in actu, quorum species apud se habet.
Non ergo memoria est in parte intellectiva.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin., quod memoria,
intelligentia et voluntas sunt una mens.
Respondeo dicendum quod, cum de ratione memoriae sit conservare
species rerum quae actu non apprehenduntur, hoc primum considerari
oportet, utrum species intelligibiles sic in intellectu conservari
possint. Posuit enim Avicenna hoc esse impossibile. In parte enim
sensitiva dicebat hoc accidere, quantum ad aliquas potentias,
inquantum sunt actus organorum corporalium, in quibus conservari
possunt aliquae species absque actuali apprehensione. In intellectu
autem, qui caret organo corporali, nihil existit nisi
intelligibiliter. Unde oportet intelligi in actu illud cuius
similitudo in intellectu existit. Sic ergo, secundum ipsum, quam
cito aliquis actu desinit intelligere aliquam rem, desinit esse illius
rei species in intellectu, sed oportet, si denuo vult illam rem
intelligere, quod convertat se ad intellectum agentem, quem ponit
substantiam separatam, ut ab illo effluant species intelligibiles in
intellectum possibilem. Et ex exercitio et usu convertendi se ad
intellectum agentem, relinquitur, secundum ipsum, quaedam habilitas
in intellectu possibili convertendi se ad intellectum agentem, quam
dicebat esse habitum scientiae. Secundum igitur hanc positionem,
nihil conservatur in parte intellectiva, quod non actu intelligatur.
Unde non poterit poni memoria in parte intellectiva, secundum hunc
modum. Sed haec opinio manifeste repugnat dictis Aristotelis. Dicit
enim, in III de anima, quod, cum intellectus possibilis sic fiat
singula ut sciens, dicitur qui secundum actum; et quod hoc accidit cum
possit operari per seipsum. Est quidem igitur et tunc potentia
quodammodo; non tamen similiter ut ante addiscere aut invenire.
Dicitur autem intellectus possibilis fieri singula, secundum quod
recipit species singulorum. Ex hoc ergo quod recipit species
intelligibilium, habet quod possit operari cum voluerit, non autem
quod semper operetur, quia et tunc est quodammodo in potentia, licet
aliter quam ante intelligere; eo scilicet modo quo sciens in habitu est
in potentia ad considerandum in actu. Repugnat etiam praedicta positio
rationi. Quod enim recipitur in aliquo, recipitur in eo secundum
modum recipientis. Intellectus autem est magis stabilis naturae et
immobilis, quam materia corporalis. Si ergo materia corporalis formas
quas recipit, non solum tenet dum per eas agit in actu, sed etiam
postquam agere per eas cessaverit; multo fortius intellectus
immobiliter et inamissibiliter recipit species intelligibiles, sive a
sensibilibus acceptas, sive etiam ab aliquo superiori intellectu
effluxas. Sic igitur, si memoria accipiatur solum pro vi conservativa
specierum, oportet dicere memoriam esse in intellectiva parte. Si
vero de ratione memoriae sit quod eius obiectum sit praeteritum, ut
praeteritum; memoria in parte intellectiva non erit, sed sensitiva
tantum, quae est apprehensiva particularium. Praeteritum enim, ut
praeteritum, cum significet esse sub determinato tempore, ad
conditionem particularis pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod memoria, secundum quod est conservativa
specierum, non est nobis pecoribusque communis. Species enim
conservantur non in parte animae sensitiva tantum, sed magis in
coniuncto; cum vis memorativa sit actus organi cuiusdam. Sed
intellectus secundum seipsum est conservativus specierum, praeter
concomitantiam organi corporalis. Unde philosophus dicit, in III
de anima, quod anima est locus specierum, non tota, sed intellectus.
Ad secundum dicendum quod praeteritio potest ad duo referri, scilicet
ad obiectum quod cognoscitur; et ad cognitionis actum. Quae quidem
duo simul coniunguntur in parte sensitiva, quae est apprehensiva
alicuius per hoc quod immutatur a praesenti sensibili, unde simul
animal memoratur se prius sensisse in praeterito, et se sensisse
quoddam praeteritum sensibile. Sed quantum ad partem intellectivam
pertinet, praeteritio accidit, et non per se convenit, ex parte
obiecti intellectus. Intelligit enim intellectus hominem, inquantum
est homo, homini autem, inquantum est homo, accidit vel in praesenti
vel in praeterito vel in futuro esse. Ex parte vero actus,
praeteritio per se accipi potest etiam in intellectu, sicut in sensu.
Quia intelligere animae nostrae est quidam particularis actus, in hoc
vel in illo tempore existens, secundum quod dicitur homo intelligere
nunc vel heri vel cras. Et hoc non repugnat intellectualitati, quia
huiusmodi intelligere, quamvis sit quoddam particulare, tamen est
immaterialis actus, ut supra de intellectu dictum est; et ideo sicut
intelligit seipsum intellectus, quamvis ipse sit quidam singularis
intellectus, ita intelligit suum intelligere, quod est singularis
actus vel in praeterito vel in praesenti vel in futuro existens. Sic
igitur salvatur ratio memoriae, quantum ad hoc quod est praeteritorum,
in intellectu, secundum quod intelligit se prius intellexisse, non
autem secundum quod intelligit praeteritum, prout est hic et nunc.
Ad tertium dicendum quod species intelligibilis aliquando est in
intellectu in potentia tantum, et tunc dicitur intellectus esse in
potentia. Aliquando autem secundum ultimam completionem actus, et
tunc intelligit actu. Aliquando medio modo se habet inter potentiam et
actum, et tunc dicitur esse intellectus in habitu. Et secundum hunc
modum intellectus conservat species, etiam quando actu non intelligit.
|
|