|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod alia potentia sit
memoria intellectiva, et alia intellectus. Augustinus enim, in X de
Trin., ponit in mente memoriam, intelligentiam et voluntatem.
Manifestum est autem quod memoria est alia potentia a voluntate. Ergo
similiter est alia ab intellectu.
2. Praeterea, eadem ratio distinctionis est potentiarum sensitivae
partis et intellectivae. Sed memoria in parte sensitiva est alia
potentia a sensu, ut supra dictum est. Ergo memoria partis
intellectivae est alia potentia ab intellectu.
3. Praeterea, secundum Augustinum, memoria, intelligentia et
voluntas sunt sibi invicem aequalia, et unum eorum ab alio oritur.
Hoc autem esse non posset, si memoria esset eadem potentia cum
intellectu. Non est ergo eadem potentia.
Sed contra, de ratione memoriae est, quod sit thesaurus vel locus
conservativus specierum. Hoc autem philosophus, in III de anima,
attribuit intellectui, ut dictum est. Non ergo in parte intellectiva
est alia potentia memoria ab intellectu.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, potentiae animae
distinguuntur secundum diversas rationes obiectorum; eo quod ratio
cuiuslibet potentiae consistit in ordine ad id ad quod dicitur, quod
est eius obiectum. Dictum est etiam supra quod, si aliqua potentia
secundum propriam rationem ordinetur ad aliquod obiectum secundum
communem rationem obiecti, non diversificabitur illa potentia secundum
diversitates particularium differentiarum, sicut potentia visiva, quae
respicit suum obiectum secundum rationem colorati, non diversificatur
per diversitatem albi et nigri. Intellectus autem respicit suum
obiectum secundum communem rationem entis; eo quod intellectus
possibilis est quo est omnia fieri. Unde secundum nullam differentiam
entium, diversificatur differentia intellectus possibilis.
Diversificatur tamen potentia intellectus agentis, et intellectus
possibilis, quia respectu eiusdem obiecti, aliud principium oportet
esse potentiam activam, quae facit obiectum esse in actu; et aliud
potentiam passivam, quae movetur ab obiecto in actu existente. Et sic
potentia activa comparatur ad suum obiectum, ut ens in actu ad ens in
potentia, potentia autem passiva comparatur ad suum obiectum e
converso, ut ens in potentia ad ens in actu. Sic igitur nulla alia
differentia potentiarum in intellectu esse potest, nisi possibilis et
agentis. Unde patet quod memoria non est alia potentia ab intellectu,
ad rationem enim potentiae passivae pertinet conservare, sicut et
recipere.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis in III dist. I Sent.
dicatur quod memoria, intelligentia et voluntas sint tres vires; tamen
hoc non est secundum intentionem Augustini, qui expresse dicit in
XIV de Trin., quod si accipiatur memoria, intelligentia et
voluntas, secundum quod semper praesto sunt animae, sive cogitentur
sive non cogitentur, ad solam memoriam pertinere videntur.
Intelligentiam autem nunc dico qua intelligimus cogitantes; et eam
voluntatem, sive amorem vel dilectionem, quae istam prolem parentemque
coniungit. Ex quo patet quod ista tria non accipit Augustinus pro
tribus potentiis; sed memoriam accipit pro habituali animae
retentione, intelligentiam autem pro actu intellectus, voluntatem
autem pro actu voluntatis.
Ad secundum dicendum quod praeteritum et praesens possunt esse propriae
differentiae potentiarum sensitivarum diversificativae; non autem
potentiarum intellectivarum, ratione supra dicta.
Ad tertium dicendum quod intelligentia oritur ex memoria, sicut actus
ex habitu. Et hoc modo etiam aequatur ei; non autem sicut potentia
potentiae.
|
|