|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ratio sit alia potentia
ab intellectu. In libro enim de spiritu et anima dicitur, cum ab
inferioribus ad superiora ascendere volumus, prius occurrit nobis
sensus, deinde imaginatio, deinde ratio, deinde intellectus. Est
ergo alia potentia ratio ab intellectu, sicut imaginatio a ratione.
2. Praeterea, Boetius dicit, in libro de Consol., quod
intellectus comparatur ad rationem sicut aeternitas ad tempus. Sed non
est eiusdem virtutis esse in aeternitate et esse in tempore. Ergo non
est eadem potentia ratio et intellectus.
3. Praeterea, homo communicat cum Angelis in intellectu, cum
brutis vero in sensu. Sed ratio, quae est propria hominis, qua
animal rationale dicitur, est alia potentia a sensu. Ergo pari
ratione est alia potentia ab intellectu, qui proprie convenit
Angelis, unde et intellectuales dicuntur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III super Gen. ad
Litt., quod illud quo homo irrationabilibus animalibus antecellit,
est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo
commodius appellatur. Ratio ergo et intellectus et mens sunt una
potentia.
Respondeo dicendum quod ratio et intellectus in homine non possunt esse
diversae potentiae. Quod manifeste cognoscitur, si utriusque actus
consideretur. Intelligere enim est simpliciter veritatem
intelligibilem apprehendere. Ratiocinari autem est procedere de uno
intellecto ad aliud, ad veritatem intelligibilem cognoscendam. Et
ideo Angeli, qui perfecte possident, secundum modum suae naturae,
cognitionem intelligibilis veritatis, non habent necesse procedere de
uno ad aliud; sed simpliciter et absque discursu veritatem rerum
apprehendunt, ut Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom.
Homines autem ad intelligibilem veritatem cognoscendam perveniunt,
procedendo de uno ad aliud, ut ibidem dicitur, et ideo rationales
dicuntur. Patet ergo quod ratiocinari comparatur ad intelligere sicut
moveri ad quiescere, vel acquirere ad habere, quorum unum est
perfecti, aliud autem imperfecti. Et quia motus semper ab immobili
procedit, et ad aliquid quietum terminatur; inde est quod ratiocinatio
humana, secundum viam inquisitionis vel inventionis, procedit a
quibusdam simpliciter intellectis, quae sunt prima principia; et
rursus, in via iudicii, resolvendo redit ad prima principia, ad quae
inventa examinat. Manifestum est autem quod quiescere et moveri non
reducuntur ad diversas potentias, sed ad unam et eandem, etiam in
naturalibus rebus, quia per eandem naturam aliquid movetur ad locum,
et quiescit in loco. Multo ergo magis per eandem potentiam
intelligimus et ratiocinamur. Et sic patet quod in homine eadem
potentia est ratio et intellectus.
Ad primum ergo dicendum quod illa enumeratio fit secundum ordinem
actuum, non secundum distinctionem potentiarum. Quamvis liber ille
non sit magnae auctoritatis.
Ad secundum patet responsio ex dictis. Aeternitas enim comparatur ad
tempus, sicut immobile ad mobile. Et ideo Boetius comparavit
intellectum aeternitati, rationem vero tempori.
Ad tertium dicendum quod alia animalia sunt ita infra hominem, quod
non possunt attingere ad cognoscendam veritatem, quam ratio inquirit.
Homo vero attingit ad cognoscendam intelligibilem veritatem, quam
Angeli cognoscunt; sed imperfecte. Et ideo vis cognoscitiva
Angelorum non est alterius generis a vi cognoscitiva rationis, sed
comparatur ad ipsam ut perfectum ad imperfectum.
|
|