|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit in omnibus
rebus. Quod enim est supra omnia, non est in omnibus rebus. Sed
Deus est supra omnia, secundum illud Psalmi, excelsus super omnes
gentes dominus, et cetera. Ergo Deus non est in omnibus rebus.
2. Praeterea, quod est in aliquo, continetur ab eo. Sed Deus non
continetur a rebus, sed magis continet res. Ergo Deus non est in
rebus, sed magis res sunt in eo. Unde Augustinus, in libro
octoginta trium quaest., dicit quod in ipso potius sunt omnia, quam
ipse alicubi.
3. Praeterea, quanto aliquod agens est virtuosius, tanto ad magis
distans eius actio procedit. Sed Deus est virtuosissimum agens.
Ergo eius actio pertingere potest ad ea etiam quae ab ipso distant,
nec oportet quod sit in omnibus.
4. Praeterea, Daemones res aliquae sunt. Nec tamen Deus est in
Daemonibus, non enim est conventio lucis ad tenebras, ut dicitur II
ad Cor. VI. Ergo Deus non est in omnibus rebus.
Sed contra, ubicumque operatur aliquid, ibi est. Sed Deus operatur
in omnibus, secundum illud Isaiae XXVI, omnia opera nostra
operatus es in nobis, domine. Ergo Deus est in omnibus rebus.
Respondeo dicendum quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut
pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens adest ei in quod
agit. Oportet enim omne agens coniungi ei in quod immediate agit, et
sua virtute illud contingere, unde in VII Physic. probatur quod
motum et movens oportet esse simul. Cum autem Deus sit ipsum esse per
suam essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius effectus eius;
sicut ignire est proprius effectus ignis. Hunc autem effectum causat
Deus in rebus, non solum quando primo esse incipiunt, sed quandiu in
esse conservantur; sicut lumen causatur in aere a sole quandiu aer
illuminatus manet. Quandiu igitur res habet esse, tandiu oportet quod
Deus adsit ei, secundum modum quo esse habet. Esse autem est illud
quod est magis intimum cuilibet, et quod profundius omnibus inest, cum
sit formale respectu omnium quae in re sunt, ut ex supra dictis patet.
Unde oportet quod Deus sit in omnibus rebus, et intime.
Ad primum ergo dicendum quod Deus est supra omnia per excellentiam
suae naturae, et tamen est in omnibus rebus, ut causans omnium esse,
ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod, licet corporalia dicantur esse in aliquo
sicut in continente, tamen spiritualia continent ea in quibus sunt,
sicut anima continet corpus. Unde et Deus est in rebus sicut
continens res. Tamen, per quandam similitudinem corporalium,
dicuntur omnia esse in Deo, inquantum continentur ab ipso.
Ad tertium dicendum quod nullius agentis, quantumcumque virtuosi,
actio procedit ad aliquid distans, nisi inquantum in illud per media
agit. Hoc autem ad maximam virtutem Dei pertinet, quod immediate in
omnibus agit. Unde nihil est distans ab eo, quasi in se illud Deum
non habeat. Dicuntur tamen res distare a Deo per dissimilitudinem
naturae vel gratiae, sicut et ipse est super omnia per excellentiam
suae naturae.
Ad quartum dicendum quod in Daemonibus intelligitur et natura, quae
est a Deo, et deformitas culpae, quae non est ab ipso. Et ideo non
est absolute concedendum quod Deus sit in Daemonibus, sed cum hac
additione, inquantum sunt res quaedam. In rebus autem quae nominant
naturam non deformatam, absolute dicendum est Deum esse.
|
|