|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit ubique.
Esse enim ubique significat esse in omni loco. Sed esse in omni loco
non convenit Deo, cui non convenit esse in loco, nam incorporalia,
ut dicit Boetius, in libro de Hebdomad., non sunt in loco. Ergo
Deus non est ubique.
2. Praeterea, sicut se habet tempus ad successiva, ita se habet
locus ad permanentia. Sed unum indivisibile actionis vel motus, non
potest esse in diversis temporibus. Ergo nec unum indivisibile in
genere rerum permanentium, potest esse in omnibus locis. Esse autem
divinum non est successivum, sed permanens. Ergo Deus non est in
pluribus locis. Et ita non est ubique.
3. Praeterea, quod est totum alicubi, nihil eius est extra locum
illum. Sed Deus, si est in aliquo loco, totus est ibi, non enim
habet partes. Ergo nihil eius est extra locum illum. Ergo Deus non
est ubique.
Sed contra est quod dicitur Ierem. XXIII, caelum et terram ego
impleo.
Respondeo dicendum quod, cum locus sit res quaedam, esse aliquid in
loco potest intelligi dupliciter, vel per modum aliarum rerum, idest
sicut dicitur aliquid esse in aliis rebus quocumque modo, sicut
accidentia loci sunt in loco; vel per modum proprium loci, sicut
locata sunt in loco. Utroque autem modo, secundum aliquid, Deus est
in omni loco, quod est esse ubique. Primo quidem, sicut est in
omnibus rebus, ut dans eis esse et virtutem et operationem, sic enim
est in omni loco, ut dans ei esse et virtutem locativam. Item,
locata sunt in loco inquantum replent locum, et Deus omnem locum
replet. Non sicut corpus, corpus enim dicitur replere locum,
inquantum non compatitur secum aliud corpus; sed per hoc quod Deus est
in aliquo loco, non excluditur quin alia sint ibi, imo per hoc replet
omnia loca, quod dat esse omnibus locatis, quae replent omnia loca.
Ad primum ergo dicendum quod incorporalia non sunt in loco per
contactum quantitatis dimensivae, sicut corpora, sed per contactum
virtutis.
Ad secundum dicendum quod indivisibile est duplex. Unum quod est
terminus continui, ut punctus in permanentibus, et momentum in
successivis. Et huiusmodi indivisibile, in permanentibus, quia habet
determinatum situm, non potest esse in pluribus partibus loci, vel in
pluribus locis, et similiter indivisibile actionis vel motus, quia
habet determinatum ordinem in motu vel actione, non potest esse in
pluribus partibus temporis. Aliud autem indivisibile est, quod est
extra totum genus continui, et hoc modo substantiae incorporeae, ut
Deus, Angelus et anima, dicuntur esse indivisibiles. Tale igitur
indivisibile non applicatur ad continuum sicut aliquid eius, sed
inquantum contingit illud sua virtute. Unde secundum quod virtus sua
se potest extendere ad unum vel multa, ad parvum vel magnum, secundum
hoc est in uno vel pluribus locis, et in loco parvo vel magno.
Ad tertium dicendum quod totum dicitur respectu partium. Est autem
duplex pars, scilicet pars essentiae, ut forma et materia dicuntur
partes compositi, et genus et differentia partes speciei; et etiam
pars quantitatis, in quam scilicet dividitur aliqua quantitas. Quod
ergo est totum in aliquo loco totalitate quantitatis, non potest esse
extra locum illum, quia quantitas locati commensuratur quantitati
loci, unde non est totalitas quantitatis, si non sit totalitas loci.
Sed totalitas essentiae non commensuratur totalitati loci. Unde non
oportet quod illud quod est totum totalitate essentiae in aliquo, nullo
modo sit extra illud. Sicut apparet etiam in formis accidentalibus,
quae secundum accidens quantitatem habent, albedo enim est tota in
qualibet parte superficiei, si accipiatur totalitas essentiae, quia
secundum perfectam rationem suae speciei invenitur in qualibet parte
superficiei, si autem accipiatur totalitas secundum quantitatem, quam
habet per accidens, sic non est tota in qualibet parte superficiei.
In substantiis autem incorporeis non est totalitas, nec per se nec per
accidens, nisi secundum perfectam rationem essentiae. Et ideo, sicut
anima est tota in qualibet parte corporis, ita Deus totus est in
omnibus et singulis.
|
|