|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod male assignentur modi
existendi Deum in rebus, cum dicitur quod Deus est in omnibus rebus
per essentiam, potentiam et praesentiam. Id enim per essentiam est in
aliquo, quod essentialiter est in eo. Deus autem non est
essentialiter in rebus, non enim est de essentia alicuius rei. Ergo
non debet dici quod Deus sit in rebus per essentiam, praesentiam et
potentiam.
2. Praeterea, hoc est esse praesentem alicui rei, scilicet non
deesse illi. Sed hoc est Deum esse per essentiam in rebus, scilicet
non deesse alicui rei. Ergo idem est esse Deum in omnibus per
essentiam et praesentiam. Superfluum ergo fuit dicere quod Deus sit
in rebus per essentiam, praesentiam et potentiam.
3. Praeterea, sicut Deus est principium omnium rerum per suam
potentiam, ita per scientiam et voluntatem. Sed non dicitur Deus
esse in rebus per scientiam et voluntatem. Ergo nec per potentiam.
4. Praeterea, sicut gratia est quaedam perfectio superaddita
substantiae rei, ita multae sunt aliae perfectiones superadditae. Si
ergo Deus dicitur esse speciali modo in quibusdam per gratiam, videtur
quod secundum quamlibet perfectionem debeat accipi specialis modus
essendi Deum in rebus.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Cant. Cantic., quod
Deus communi modo est in omnibus rebus praesentia, potentia et
substantia, tamen familiari modo dicitur esse in aliquibus per
gratiam.
Respondeo dicendum quod Deus dicitur esse in re aliqua dupliciter.
Uno modo, per modum causae agentis, et sic est in omnibus rebus
creatis ab ipso. Alio modo, sicut obiectum operationis est in
operante, quod proprium est in operationibus animae, secundum quod
cognitum est in cognoscente, et desideratum in desiderante. Hoc
igitur secundo modo, Deus specialiter est in rationali creatura, quae
cognoscit et diligit illum actu vel habitu. Et quia hoc habet
rationalis creatura per gratiam, ut infra patebit, dicitur esse hoc
modo in sanctis per gratiam. In rebus vero aliis ab ipso creatis
quomodo sit, considerandum est ex his quae in rebus humanis esse
dicuntur. Rex enim dicitur esse in toto regno suo per suam potentiam,
licet non sit ubique praesens. Per praesentiam vero suam, dicitur
aliquid esse in omnibus quae in prospectu ipsius sunt; sicut omnia quae
sunt in aliqua domo, dicuntur esse praesentia alicui, qui tamen non
est secundum substantiam suam in qualibet parte domus. Secundum vero
substantiam vel essentiam, dicitur aliquid esse in loco in quo eius
substantia habetur. Fuerunt ergo aliqui, scilicet Manichaei, qui
dixerunt divinae potestati subiecta spiritualia esse et incorporalia,
visibilia vero et corporalia subiecta esse dicebant potestati principii
contrarii. Contra hos ergo oportet dicere quod Deus sit in omnibus
per potentiam suam. Fuerunt vero alii, qui licet crederent omnia esse
subiecta divinae potentiae, tamen providentiam divinam usque ad haec
inferiora corpora non extendebant, ex quorum persona dicitur Iob
XXII, circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Et
contra hos oportuit dicere quod sit in omnibus per suam praesentiam.
Fuerunt vero alii, qui licet dicerent omnia ad Dei providentiam
pertinere, tamen posuerunt omnia non immediate esse a Deo creata, sed
quod immediate creavit primas creaturas, et illae creaverunt alias.
Et contra hos oportet dicere quod sit in omnibus per essentiam. Sic
ergo est in omnibus per potentiam, inquantum omnia eius potestati
subduntur. Est per praesentiam in omnibus, inquantum omnia nuda sunt
et aperta oculis eius. Est in omnibus per essentiam, inquantum adest
omnibus ut causa essendi, sicut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur esse in omnibus per
essentiam, non quidem rerum, quasi sit de essentia earum, sed per
essentiam suam, quia substantia sua adest omnibus ut causa essendi,
sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod aliquid potest dici praesens alicui,
inquantum subiacet eius conspectui, quod tamen distat ab eo secundum
suam substantiam, ut dictum est. Et ideo oportuit duos modos poni,
scilicet per essentiam, et praesentiam.
Ad tertium dicendum quod de ratione scientiae et voluntatis est, quod
scitum sit in sciente, et volitum in volente, unde secundum scientiam
et voluntatem, magis res sunt in Deo, quam Deus in rebus. Sed de
ratione potentiae est, quod sit principium agendi in aliud, unde
secundum potentiam agens comparatur et applicatur rei exteriori. Et
sic per potentiam potest dici agens esse in altero.
Ad quartum dicendum quod nulla alia perfectio superaddita substantiae,
facit Deum esse in aliquo sicut obiectum cognitum et amatum, nisi
gratia, et ideo sola gratia facit singularem modum essendi Deum in
rebus. Est autem alius singularis modus essendi Deum in homine per
unionem, de quo modo suo loco agetur.
|
|