|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod esse ubique non sit
proprium Dei. Universale enim, secundum philosophum, est ubique et
semper, materia etiam prima, cum sit in omnibus corporibus, est
ubique. Neutrum autem horum est Deus, ut ex praemissis patet. Ergo
esse ubique non est proprium Dei.
2. Praeterea, numerus est in numeratis. Sed totum universum est
constitutum in numero, ut patet Sap. XI. Ergo aliquis numerus
est, qui est in toto universo, et ita ubique.
3. Praeterea, totum universum est quoddam totum corpus perfectum,
ut dicitur in I caeli et mundi. Sed totum universum est ubique, quia
extra ipsum nullus locus est. Non ergo solus Deus est ubique.
4. Praeterea, si aliquod corpus esset infinitum, nullus locus esset
extra ipsum. Ergo esset ubique. Et sic, esse ubique non videtur
proprium Dei.
5. Praeterea, anima, ut dicit Augustinus, in VI de Trin.,
est tota in toto corpore, et tota in qualibet eius parte. Si ergo non
esset in mundo nisi unum solum animal, anima eius esset ubique. Et
sic, esse ubique non est proprium Dei.
6. Praeterea, ut Augustinus dicit in epistola ad Volusianum,
anima ubi videt, ibi sentit; et ubi sentit, ibi vivit; et ubi
vivit, ibi est. Sed anima videt quasi ubique, quia successive videt
etiam totum caelum. Ergo anima est ubique.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de spiritu sancto,
quis audeat creaturam dicere spiritum sanctum, qui in omnibus et ubique
et semper est; quod utique divinitatis est proprium?
Respondeo dicendum quod esse ubique primo et per se, est proprium
Dei. Dico autem esse ubique primo, quod secundum se totum est
ubique. Si quid enim esset ubique, secundum diversas partes in
diversis locis existens, non esset primo ubique, quia quod convenit
alicui ratione partis suae, non convenit ei primo; sicut si homo est
albus dente, albedo non convenit primo homini, sed denti. Esse autem
ubique per se dico id cui non convenit esse ubique per accidens,
propter aliquam suppositionem factam, quia sic granum milii esset
ubique, supposito quod nullum aliud corpus esset. Per se igitur
convenit esse ubique alicui, quando tale est quod, qualibet positione
facta, sequitur illud esse ubique. Et hoc proprie convenit Deo.
Quia quotcumque loca ponantur, etiam si ponerentur infinita praeter
ista quae sunt, oporteret in omnibus esse Deum, quia nihil potest
esse nisi per ipsum. Sic igitur esse ubique primo et per se convenit
Deo, et est proprium eius, quia quotcumque loca ponantur, oportet
quod in quolibet sit Deus, non secundum partem, sed secundum
seipsum.
Ad primum ergo dicendum quod universale et materia prima sunt quidem
ubique, sed non secundum idem esse.
Ad secundum dicendum quod numerus, cum sit accidens, non est per se
sed per accidens, in loco. Nec est totus in quolibet numeratorum,
sed secundum partem. Et sic non sequitur quod sit primo et per se
ubique.
Ad tertium dicendum quod totum corpus universi est ubique, sed non
primo, quia non totum est in quolibet loco, sed secundum suas partes.
Nec iterum per se, quia si ponerentur aliqua alia loca, non esset in
eis.
Ad quartum dicendum quod, si esset corpus infinitum, esset ubique;
sed secundum suas partes.
Ad quintum dicendum quod, si esset unum solum animal, anima eius
esset ubique primo quidem, sed per accidens.
Ad sextum dicendum quod, cum dicitur anima alicubi videre, potest
intelligi dupliciter. Uno modo, secundum quod hoc adverbium alicubi
determinat actum videndi ex parte obiecti. Et sic verum est quod, dum
caelum videt, in caelo videt, et eadem ratione in caelo sentit. Non
tamen sequitur quod in caelo vivat vel sit, quia vivere et esse non
important actum transeuntem in exterius obiectum. Alio modo potest
intelligi secundum quod adverbium determinat actum videntis, secundum
quod exit a vidente. Et sic verum est quod anima ubi sentit et videt,
ibi est et vivit, secundum istum modum loquendi. Et ita non sequitur
quod sit ubique.
|
|