|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod appetitus non sit aliqua
specialis animae potentia. Ad ea enim quae sunt communia animatis et
inanimatis, non est aliqua potentia animae assignanda. Sed appetere
est commune animatis et inanimatis quia bonum est quod omnia appetunt,
ut dicitur in I Ethic. Ergo appetitus non est specialis potentia
animae.
2. Praeterea, potentiae distinguuntur secundum obiecta. Sed idem
est quod cognoscimus et appetimus. Ergo vim appetitivam non oportet
esse aliam praeter vim apprehensivam.
3. Praeterea, commune non distinguitur contra proprium. Sed
quaelibet potentia animae appetit quoddam particulare appetibile,
scilicet obiectum sibi conveniens. Ergo respectu huius obiecti quod
est appetibile in communi, non oportet accipi aliquam potentiam ab
aliis distinctam, quae appetitiva dicatur.
Sed contra est quod philosophus, in II de anima, distinguit
appetitivum ab aliis potentiis. Damascenus etiam, in II libro
distinguit vires appetitivas a cognitivis.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere quandam potentiam animae
appetitivam. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod quamlibet
formam sequitur aliqua inclinatio, sicut ignis ex sua forma inclinatur
in superiorem locum, et ad hoc quod generet sibi simile. Forma autem
in his quae cognitionem participant, altiori modo invenitur quam in his
quae cognitione carent. In his enim quae cognitione carent, invenitur
tantummodo forma ad unum esse proprium determinans unumquodque, quod
etiam naturale uniuscuiusque est. Hanc igitur formam naturalem
sequitur naturalis inclinatio, quae appetitus naturalis vocatur. In
habentibus autem cognitionem, sic determinatur unumquodque ad proprium
esse naturale per formam naturalem, quod tamen est receptivum specierum
aliarum rerum, sicut sensus recipit species omnium sensibilium, et
intellectus omnium intelligibilium, ut sic anima hominis sit omnia
quodammodo secundum sensum et intellectum, in quo quodammodo
cognitionem habentia ad Dei similitudinem appropinquant, in quo omnia
praeexistunt, sicut Dionysius dicit. Sicut igitur formae altiori
modo existunt in habentibus cognitionem supra modum formarum
naturalium, ita oportet quod in eis sit inclinatio supra modum
inclinationis naturalis, quae dicitur appetitus naturalis. Et haec
superior inclinatio pertinet ad vim animae appetitivam, per quam animal
appetere potest ea quae apprehendit, non solum ea ad quae inclinatur ex
forma naturali. Sic igitur necesse est ponere aliquam potentiam animae
appetitivam.
Ad primum ergo dicendum quod appetere invenitur in habentibus
cognitionem, supra modum communem quo invenitur in omnibus, ut dictum
est. Et ideo oportet ad hoc determinari aliquam potentiam animae.
Ad secundum dicendum quod id quod apprehenditur et appetitur, est idem
subiecto, sed differt ratione, apprehenditur enim ut est ens sensibile
vel intelligibile; appetitur vero ut est conveniens aut bonum.
Diversitas autem rationum in obiectis requiritur ad diversitatem
potentiarum; non autem materialis diversitas.
Ad tertium dicendum quod unaquaeque potentia animae est quaedam forma
seu natura, et habet naturalem inclinationem in aliquid. Unde
unaquaeque appetit obiectum sibi conveniens naturali appetitu. Supra
quem est appetitus animalis consequens apprehensionem, quo appetitur
aliquid non ea ratione qua est conveniens ad actum huius vel illius
potentiae, utpote visio ad videndum et auditio ad audiendum; sed quia
est conveniens simpliciter animali.
|
|