|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod appetitus sensitivus et
intellectivus non sint diversae potentiae. Potentiae enim non
diversificantur per accidentales differentias, ut supra dictum est.
Sed accidit appetibili quod sit apprehensum per sensum vel
intellectum. Ergo appetitus sensitivus et intellectivus non sunt
diversae potentiae.
2. Praeterea, cognitio intellectiva est universalium, et secundum
hoc distinguitur a sensitiva, quae est singularium. Sed ista
distinctio non habet locum ex parte appetitivae, cum enim appetitus sit
motus ab anima ad res, quae sunt singulares, omnis appetitus videtur
esse rei singularis. Non ergo appetitus intellectivus debet distingui
a sensitivo.
3. Praeterea, sicut sub apprehensivo ordinatur appetitivum ut
inferior potentia, ita et motivum. Sed non est aliud motivum in
homine consequens intellectum, quam in aliis animalibus consequens
sensum. Ergo, pari ratione, neque est aliud appetitivum.
Sed contra est quod philosophus, in III de anima, distinguit
duplicem appetitum, et dicit quod appetitus superior movet inferiorem.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere appetitum intellectivum esse
aliam potentiam a sensitivo. Potentia enim appetitiva est potentia
passiva, quae nata est moveri ab apprehenso, unde appetibile
apprehensum est movens non motum, appetitus autem movens motum, ut
dicitur in III de anima, et XII Metaphys. Passiva autem et
mobilia distinguuntur secundum distinctionem activorum et motivorum,
quia oportet motivum esse proportionatum mobili, et activum passivo;
et ipsa potentia passiva propriam rationem habet ex ordine ad suum
activum. Quia igitur est alterius generis apprehensum per intellectum
et apprehensum per sensum, consequens est quod appetitus intellectivus
sit alia potentia a sensitivo.
Ad primum ergo dicendum quod appetibili non accidit esse apprehensum
per sensum vel intellectum, sed per se ei convenit, nam appetibile non
movet appetitum nisi inquantum est apprehensum. Unde differentiae
apprehensi sunt per se differentiae appetibilis. Unde potentiae
appetitivae distinguuntur secundum differentiam apprehensorum, sicut
secundum propria obiecta.
Ad secundum dicendum quod appetitus intellectivus, etsi feratur in res
quae sunt extra animam singulares, fertur tamen in eas secundum aliquam
rationem universalem; sicut cum appetit aliquid quia est bonum. Unde
philosophus dicit in sua rhetorica, quod odium potest esse de aliquo
universali, puta cum odio habemus omne latronum genus. Similiter
etiam per appetitum intellectivum appetere possumus immaterialia bona,
quae sensus non apprehendit; sicut scientiam, virtutes, et alia
huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in III de anima, opinio
universalis non movet nisi mediante particulari, et similiter appetitus
superior movet mediante inferiori. Et ideo non est alia vis motiva
consequens intellectum et sensum.
|
|