|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sensualitas non solum sit
appetitiva, sed etiam cognitiva. Dicit enim Augustinus, XII de
Trin., quod sensualis animae motus, qui in corporis sensus
intenditur, nobis pecoribusque communis est. Sed corporis sensus sub
vi cognitiva continentur. Ergo sensualitas est vis cognitiva.
2. Praeterea, quae cadunt sub una divisione, videntur esse unius
generis. Sed Augustinus, in XII de Trin., dividit
sensualitatem contra rationem superiorem et inferiorem; quae ad
cognitionem pertinent. Ergo sensualitas etiam est vis cognitiva.
3. Praeterea, sensualitas in tentatione hominis tenet locum
serpentis. Sed serpens in tentatione primorum parentum se habuit ut
nuntians et proponens peccatum; quod est vis cognitivae. Ergo
sensualitas est vis cognitiva.
Sed contra est quod sensualitas definitur esse appetitus rerum ad
corpus pertinentium.
Respondeo dicendum quod nomen sensualitatis sumptum videtur a sensuali
motu, de quo Augustinus loquitur XII de Trin., sicut ab actu
sumitur nomen potentiae, ut a visione visus. Motus autem sensualis
est appetitus apprehensionem sensitivam consequens. Actus enim
apprehensivae virtutis non ita proprie dicitur motus, sicut actio
appetitus, nam operatio virtutis apprehensivae perficitur in hoc, quod
res apprehensae sunt in apprehendente; operatio autem virtutis
appetitivae perficitur in hoc, quod appetens inclinatur in rem
appetibilem. Et ideo operatio apprehensivae virtutis assimilatur
quieti, operatio autem virtutis appetitivae magis assimilatur motui.
Unde per sensualem motum intelligitur operatio appetitivae virtutis.
Et sic sensualitas est nomen appetitus sensitivi.
Ad primum ergo dicendum quod per hoc quod dicit Augustinus quod
sensualis animae motus intenditur in corporis sensus, non datur
intelligi quod corporis sensus sub sensualitate comprehendantur, sed
magis quod motus sensualitatis sit inclinatio quaedam ad sensus
corporis, dum scilicet appetimus ea quae per corporis sensus
apprehenduntur. Et sic corporis sensus pertinent ad sensualitatem
quasi praeambuli.
Ad secundum dicendum quod sensualitas dividitur contra rationem
superiorem et inferiorem, inquantum communicant in actu motionis, vis
enim cognitiva, ad quam pertinet ratio superior et inferior, est
motiva, sicut et appetitiva, ad quam pertinet sensualitas.
Ad tertium dicendum quod serpens non solum ostendit et proposuit
peccatum, sed etiam, inclinavit in effectum peccati. Et quantum ad
hoc, sensualitas per serpentem significatur.
|
|