|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod appetitus sensitivus
non distinguatur in irascibilem et concupiscibilem, sicut in potentias
diversas. Eadem enim potentia animae est unius contrarietatis, ut
visus albi et nigri, ut dicitur in II de anima. Sed conveniens et
nocivum sunt contraria. Cum ergo concupiscibilis respiciat
conveniens, irascibilis vero nocivum, videtur quod eadem potentia
animae sit irascibilis et concupiscibilis.
2. Praeterea, appetitus sensitivus non est nisi convenientium
secundum sensum. Sed conveniens secundum sensum est obiectum
concupiscibilis. Ergo nullus appetitus sensitivus est a concupiscibili
differens.
3. Praeterea, odium est in irascibili, dicit enim Hieronymus,
super Matth., possideamus in irascibili odium vitiorum. Sed odium,
cum contrarietur amori, est in concupiscibili. Ergo eadem vis est
concupiscibilis et irascibilis.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus et Damascenus ponunt duas
vires, irascibilem et concupiscibilem, partes appetitus sensitivi.
Respondeo dicendum quod appetitus sensitivus est una vis in genere,
quae sensualitas dicitur; sed dividitur in duas potentias, quae sunt
species appetitus sensitivi, scilicet in irascibilem et
concupiscibilem. Ad cuius evidentiam, considerari oportet quod in
rebus naturalibus corruptibilibus, non solum oportet esse inclinationem
ad consequendum convenientia et refugiendum nociva; sed etiam ad
resistendum corrumpentibus et contrariis, quae convenientibus
impedimentum praebent et ingerunt nocumenta. Sicut ignis habet
naturalem inclinationem non solum ut recedat ab inferiori loco, qui
sibi non convenit, et tendat in locum superiorem sibi convenientem;
sed etiam quod resistat corrumpentibus et impedientibus. Quia igitur
appetitus sensitivus est inclinatio consequens apprehensionem
sensitivam, sicut appetitus naturalis est inclinatio consequens formam
naturalem; necesse est quod in parte sensitiva sint duae appetitivae
potentiae. Una, per quam anima simpliciter inclinatur ad prosequendum
ea quae sunt convenientia secundum sensum, et ad refugiendum nociva,
et haec dicitur concupiscibilis. Alia vero, per quam animal resistit
impugnantibus, quae convenientia impugnant et nocumenta inferunt, et
haec vis vocatur irascibilis. Unde dicitur quod eius obiectum est
arduum, quia scilicet tendit ad hoc quod superet contraria, et
superemineat eis. Hae autem duae inclinationes non reducuntur in unum
principium, quia interdum anima tristibus se ingerit, contra
inclinationem concupiscibilis, ut secundum inclinationem irascibilis
impugnet contraria. Unde etiam passiones irascibilis repugnare
videntur passionibus concupiscibilis, nam concupiscentia accensa minuit
iram, et ira accensa minuit concupiscentiam, ut in pluribus. Patet
etiam ex hoc, quod irascibilis est quasi propugnatrix et defensatrix
concupiscibilis, dum insurgit contra ea quae impediunt convenientia,
quae concupiscibilis appetit, et ingerunt nociva, quae concupiscibilis
refugit. Et propter hoc, omnes passiones irascibilis incipiunt a
passionibus concupiscibilis, et in eas terminantur; sicut ira nascitur
ex illata tristitia, et vindictam inferens, in laetitiam terminatur.
Propter hoc etiam pugnae animalium sunt de concupiscibilibus, scilicet
de cibis et venereis, ut dicitur in VIII de animalibus.
Ad primum ergo dicendum quod vis concupiscibilis est et convenientis et
inconvenientis. Sed irascibilis est ad resistendum inconvenienti quod
impugnat.
Ad secundum dicendum quod, sicut in apprehensivis virtutibus in parte
sensitiva est aliqua vis aestimativa, scilicet quae est perceptiva
eorum quae sensum non immutant, ut supra dictum est; ita etiam in
appetitu sensitivo est aliqua vis appetens aliquid quod non est
conveniens secundum delectationem sensus, sed secundum quod est utile
animali ad suam defensionem. Et haec est vis irascibilis.
Ad tertium dicendum quod odium simpliciter pertinet ad
concupiscibilem; sed ratione impugnationis quae ex odio causatur,
potest ad irascibilem pertinere.
|
|