|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod irascibilis et
concupiscibilis non obediant rationi. Irascibilis enim et
concupiscibilis sunt partes sensualitatis. Sed sensualitas non obedit
rationi, unde per serpentem significatur, ut dicit Augustinus,
XII de Trin. Ergo irascibilis et concupiscibilis non obediunt
rationi.
2. Praeterea, quod obedit alicui, non repugnat ei. Sed
irascibilis et concupiscibilis repugnant rationi; secundum illud
apostoli, ad Rom. VII, video aliam legem in membris meis,
repugnantem legi mentis meae. Ergo irascibilis et concupiscibilis non
obediunt rationi.
3. Praeterea, sicut rationali parte animae inferior est vis
appetitiva, ita etiam et vis sensitiva. Sed sensitiva pars animae non
obedit rationi, non enim audimus nec videmus quando volumus. Ergo
similiter neque vires sensitivi appetitus, scilicet irascibilis et
concupiscibilis, obediunt rationi.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod obediens et persuasibile
rationi dividitur in concupiscentiam et iram.
Respondeo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis obediunt
superiori parti, in qua est intellectus sive ratio et voluntas,
dupliciter, uno modo quidem, quantum ad rationem; alio vero modo,
quantum ad voluntatem. Rationi quidem obediunt quantum ad ipsos suos
actus. Cuius ratio est, quia appetitus sensitivus in aliis quidem
animalibus natus est moveri ab aestimativa virtute; sicut ovis
aestimans lupum inimicum, timet. Loco autem aestimativae virtutis est
in homine, sicut supra dictum est, vis cogitativa; quae dicitur a
quibusdam ratio particularis, eo quod est collativa intentionum
individualium. Unde ab ea natus est moveri in homine appetitus
sensitivus. Ipsa autem ratio particularis nata est moveri et dirigi
secundum rationem universalem, unde in syllogisticis ex universalibus
propositionibus concluduntur conclusiones singulares. Et ideo patet
quod ratio universalis imperat appetitui sensitivo, qui distinguitur
per concupiscibilem et irascibilem, et hic appetitus ei obedit. Et
quia deducere universalia principia in conclusiones singulares, non est
opus simplicis intellectus, sed rationis; ideo irascibilis et
concupiscibilis magis dicuntur obedire rationi, quam intellectui. Hoc
etiam quilibet experiri potest in seipso, applicando enim aliquas
universales considerationes, mitigatur ira aut timor aut aliquid
huiusmodi, vel etiam instigatur. Voluntati etiam subiacet appetitus
sensitivus, quantum ad executionem, quae fit per vim motivam. In
aliis enim animalibus statim ad appetitum concupiscibilis et irascibilis
sequitur motus sicut ovis, timens lupum statim fugit, quia non est in
eis aliquis superior appetitus qui repugnet. Sed homo non statim
movetur secundum appetitum irascibilis et concupiscibilis; sed
expectatur imperium voluntatis, quod est appetitus superior. In
omnibus enim potentiis motivis ordinatis, secundum movens non movet
nisi virtute primi moventis, unde appetitus inferior non sufficit
movere, nisi appetitus superior consentiat. Et hoc est quod
philosophus dicit, in III de anima, quod appetitus superior movet
appetitum inferiorem, sicut sphaera superior inferiorem. Hoc ergo
modo irascibilis et concupiscibilis rationi subduntur.
Ad primum ergo dicendum quod sensualitas significatur per serpentem,
quantum ad id quod est proprium sibi ex parte sensitivae partis.
Irascibilis autem et concupiscibilis magis nominant sensitivum
appetitum ex parte actus, ad quem inducuntur ex ratione, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit in I politicorum,
est quidem in animali contemplari et despoticum principatum, et
politicum, anima quidem enim corpori dominatur despotico principatu;
intellectus autem appetitui, politico et regali. Dicitur enim
despoticus principatus, quo aliquis principatur servis, qui non habent
facultatem in aliquo resistendi imperio praecipientis, quia nihil sui
habent. Principatus autem politicus et regalis dicitur, quo aliquis
principatur liberis, qui, etsi subdantur regimini praesidentis, tamen
habent aliquid proprium, ex quo possunt reniti praecipientis imperio.
Sic igitur anima dicitur dominari corpori despotico principatu, quia
corporis membra in nullo resistere possunt imperio animae, sed statim
ad appetitum animae movetur manus et pes, et quodlibet membrum quod
natum est moveri voluntario motu. Intellectus autem, seu ratio,
dicitur principari irascibili et concupiscibili politico principatu,
quia appetitus sensibilis habet aliquid proprium, unde potest reniti
imperio rationis. Natus est enim moveri appetitus sensitivus, non
solum ab aestimativa in aliis animalibus, et cogitativa in homine,
quam dirigit universalis ratio; sed etiam ab imaginativa et sensu.
Unde experimur irascibilem vel concupiscibilem rationi repugnare, per
hoc quod sentimus vel imaginamur aliquod delectabile quod ratio vetat,
vel triste quod ratio praecipit. Et sic per hoc quod irascibilis et
concupiscibilis in aliquo rationi repugnant, non excluditur quin ei
obediant.
Ad tertium dicendum quod sensus exteriores indigent ad suos actus
exterioribus sensibilibus, quibus immutentur, quorum praesentia non
est in potestate rationis. Sed vires interiores, tam appetitivae quam
apprehensivae, non indigent exterioribus rebus. Et ideo subduntur
imperio rationis, quae potest non solum instigare vel mitigare affectus
appetitivae virtutis, sed etiam formare imaginativae virtutis
phantasmata.
|
|