|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas nihil ex
necessitate appetat. Dicit enim Augustinus, in V de Civ. Dei,
quod si aliquid est necessarium, non est voluntarium. Sed omne quod
voluntas appetit, est voluntarium. Ergo nihil quod voluntas appetit,
est necessario desideratum.
2. Praeterea, potestates rationales, secundum philosophum, se
habent ad opposita. Sed voluntas est potestas rationalis, quia, ut
dicitur in III de anima, voluntas in ratione est. Ergo voluntas se
habet ad opposita. Ad nihil ergo de necessitate determinatur.
3. Praeterea, secundum voluntatem sumus domini nostrorum actuum.
Sed eius quod ex necessitate est, non sumus domini. Ergo actus
voluntatis non potest de necessitate esse.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIII de Trin., quod
beatitudinem omnes una voluntate appetunt. Si autem non esset
necessarium sed contingens, deficeret ad minus in paucioribus. Ergo
voluntas ex necessitate aliquid vult.
Respondeo dicendum quod necessitas dicitur multipliciter. Necesse est
enim quod non potest non esse. Quod quidem convenit alicui, uno modo
ex principio intrinseco, sive materiali, sicut cum dicimus quod omne
compositum ex contrariis necesse est corrumpi; sive formali, sicut cum
dicimus quod necesse est triangulum habere tres angulos aequales duobus
rectis. Et haec est necessitas naturalis et absoluta. Alio modo
convenit alicui quod non possit non esse, ex aliquo extrinseco, vel
fine vel agente. Fine quidem, sicut cum aliquis non potest sine hoc
consequi, aut bene consequi finem aliquem, ut cibus dicitur
necessarius ad vitam, et equus ad iter. Et haec vocatur necessitas
finis; quae interdum etiam utilitas dicitur. Ex agente autem hoc
alicui convenit, sicut cum aliquis cogitur ab aliquo agente, ita quod
non possit contrarium agere. Et haec vocatur necessitas coactionis.
Haec igitur coactionis necessitas omnino repugnat voluntati. Nam hoc
dicimus esse violentum, quod est contra inclinationem rei. Ipse autem
motus voluntatis est inclinatio quaedam in aliquid. Et ideo sicut
dicitur aliquid naturale quia est secundum inclinationem naturae, ita
dicitur aliquid voluntarium quia est secundum inclinationem voluntatis.
Sicut ergo impossibile est quod aliquid simul sit violentum et
naturale; ita impossibile est quod aliquid simpliciter sit coactum sive
violentum, et voluntarium. Necessitas autem finis non repugnat
voluntati, quando ad finem non potest perveniri nisi uno modo, sicut
ex voluntate transeundi mare, fit necessitas in voluntate ut velit
navem. Similiter etiam nec necessitas naturalis repugnat voluntati.
Quinimmo necesse est quod, sicut intellectus ex necessitate inhaeret
primis principiis, ita voluntas ex necessitate inhaereat ultimo fini,
qui est beatitudo, finis enim se habet in operativis sicut principium
in speculativis, ut dicitur in II Physic. Oportet enim quod illud
quod naturaliter alicui convenit et immobiliter, sit fundamentum et
principium omnium aliorum, quia natura rei est primum in unoquoque, et
omnis motus procedit ab aliquo immobili.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini est intelligendum de
necessario necessitate coactionis. Necessitas autem naturalis non
aufert libertatem voluntatis, ut ipsemet in eodem libro dicit.
Ad secundum dicendum quod voluntas secundum quod aliquid naturaliter
vult, magis respondet intellectui naturalium principiorum, quam
rationi, quae ad opposita se habet. Unde secundum hoc, magis est
intellectualis quam rationalis potestas.
Ad tertium dicendum quod sumus domini nostrorum actuum secundum quod
possumus hoc vel illud eligere. Electio autem non est de fine, sed de
his quae sunt ad finem, ut dicitur in III Ethic. Unde appetitus
ultimi finis non est de his quorum domini sumus.
|
|