|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas ex necessitate
omnia velit quaecumque vult. Dicit enim Dionysius, IV de Div.
Nom., quod malum est praeter voluntatem. Ex necessitate ergo
voluntas tendit in bonum sibi propositum.
2. Praeterea, obiectum voluntatis comparatur ad ipsam sicut movens
ad mobile. Sed motus mobilis necessario consequitur ex movente. Ergo
videtur quod obiectum voluntatis ex necessitate moveat ipsam.
3. Praeterea, sicut apprehensum secundum sensum est obiectum
appetitus sensitivi, ita apprehensum secundum intellectum est obiectum
intellectivi appetitus, qui dicitur voluntas. Sed apprehensum
secundum sensum ex necessitate movet appetitum sensitivum, dicit enim
Augustinus, super Gen. ad Litt., quod animalia moventur visis.
Ergo videtur quod apprehensum secundum intellectum ex necessitate
moveat voluntatem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, quod voluntas est qua peccatur
et recte vivitur, et sic se habet ad opposita. Non ergo ex
necessitate vult quaecumque vult.
Respondeo dicendum quod voluntas non ex necessitate vult quaecumque
vult. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod sicut intellectus
naturaliter et ex necessitate inhaeret primis principiis, ita voluntas
ultimo fini, ut iam dictum est. Sunt autem quaedam intelligibilia
quae non habent necessariam connexionem ad prima principia; sicut
contingentes propositiones, ad quarum remotionem non sequitur remotio
primorum principiorum. Et talibus non ex necessitate assentit
intellectus. Quaedam autem propositiones sunt necessariae, quae
habent connexionem necessariam cum primis principiis; sicut
conclusiones demonstrabiles, ad quarum remotionem sequitur remotio
primorum principiorum. Et his intellectus ex necessitate assentit,
cognita connexione necessaria conclusionum ad principia per
demonstrationis deductionem, non autem ex necessitate assentit antequam
huiusmodi necessitatem connexionis per demonstrationem cognoscat.
Similiter etiam est ex parte voluntatis. Sunt enim quaedam
particularia bona, quae non habent necessariam connexionem ad
beatitudinem, quia sine his potest aliquis esse beatus, et huiusmodi
voluntas non de necessitate inhaeret. Sunt autem quaedam habentia
necessariam connexionem ad beatitudinem, quibus scilicet homo Deo
inhaeret, in quo solo vera beatitudo consistit. Sed tamen antequam
per certitudinem divinae visionis necessitas huiusmodi connexionis
demonstretur, voluntas non ex necessitate Deo inhaeret, nec his quae
Dei sunt. Sed voluntas videntis Deum per essentiam, de necessitate
inhaeret Deo, sicut nunc ex necessitate volumus esse beati. Patet
ergo quod voluntas non ex necessitate vult quaecumque vult.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas in nihil potest tendere nisi sub
ratione boni. Sed quia bonum est multiplex, propter hoc non ex
necessitate determinatur ad unum.
Ad secundum dicendum quod movens tunc ex necessitate causat motum in
mobili, quando potestas moventis excedit mobile, ita quod tota eius
possibilitas moventi subdatur. Cum autem possibilitas voluntatis sit
respectu boni universalis et perfecti, non subiicitur eius possibilitas
tota alicui particulari bono. Et ideo non ex necessitate movetur ab
illo.
Ad tertium dicendum quod vis sensitiva non est vis collativa
diversorum, sicut ratio, sed simpliciter aliquid unum apprehendit.
Et ideo secundum illud unum determinate movet appetitum sensitivum.
Sed ratio est collativa plurium, et ideo ex pluribus moveri potest
appetitus intellectivus, scilicet voluntas, et non ex uno ex
necessitate.
|
|