|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntas sit altior
potentia quam intellectus. Bonum enim et finis est obiectum
voluntatis. Sed finis est prima et altissima causarum. Ergo voluntas
est prima et altissima potentiarum.
2. Praeterea, res naturales inveniuntur procedere de imperfectis ad
perfecta. Et hoc etiam in potentiis animae apparet, proceditur enim
de sensu ad intellectum, qui est nobilior. Sed naturalis processus
est de actu intellectus in actum voluntatis. Ergo voluntas est
perfectior et nobilior potentia quam intellectus.
3. Praeterea, habitus sunt proportionati potentiis, sicut
perfectiones perfectibilibus. Sed habitus quo perficitur voluntas,
scilicet caritas, est nobilior habitibus quibus perficitur
intellectus, dicitur enim I ad Cor. XIII, si noverim mysteria
omnia, et si habuero omnem fidem, caritatem autem non habeam, nihil
sum. Ergo voluntas est altior potentia quam intellectus.
Sed contra est quod philosophus, in X Ethic., ponit altissimam
potentiam animae esse intellectum.
Respondeo dicendum quod eminentia alicuius ad alterum potest attendi
dupliciter, uno modo, simpliciter; alio modo, secundum quid.
Consideratur autem aliquid tale simpliciter, prout est secundum
seipsum tale, secundum quid autem, prout dicitur tale secundum
respectum ad alterum. Si ergo intellectus et voluntas considerentur
secundum se, sic intellectus eminentior invenitur. Et hoc apparet ex
comparatione obiectorum ad invicem. Obiectum enim intellectus est
simplicius et magis absolutum quam obiectum voluntatis, nam obiectum
intellectus est ipsa ratio boni appetibilis; bonum autem appetibile,
cuius ratio est in intellectu, est obiectum voluntatis. Quanto autem
aliquid est simplicius et abstractius, tanto secundum se est nobilius
et altius. Et ideo obiectum intellectus est altius quam obiectum
voluntatis. Cum ergo propria ratio potentiae sit secundum ordinem ad
obiectum, sequitur quod secundum se et simpliciter intellectus sit
altior et nobilior voluntate. Secundum quid autem, et per
comparationem ad alterum, voluntas invenitur interdum altior
intellectu; ex eo scilicet quod obiectum voluntatis in altiori re
invenitur quam obiectum intellectus. Sicut si dicerem auditum esse
secundum quid nobiliorem visu, inquantum res aliqua cuius est sonus,
nobilior est aliqua re cuius est color, quamvis color sit nobilior et
simplicior sono. Ut enim supra dictum est, actio intellectus
consistit in hoc quod ratio rei intellectae est in intelligente; actus
vero voluntatis perficitur in hoc quod voluntas inclinatur ad ipsam rem
prout in se est. Et ideo philosophus dicit, in VI Metaphys.,
quod bonum et malum, quae sunt obiecta voluntatis, sunt in rebus;
verum et falsum, quae sunt obiecta intellectus, sunt in mente.
Quando igitur res in qua est bonum, est nobilior ipsa anima, in qua
est ratio intellecta; per comparationem ad talem rem, voluntas est
altior intellectu. Quando vero res in qua est bonum, est infra
animam; tunc etiam per comparationem ad talem rem, intellectus est
altior voluntate. Unde melior est amor Dei quam cognitio, e
contrario autem melior est cognitio rerum corporalium quam amor.
Simpliciter tamen intellectus est nobilior quam voluntas.
Ad primum ergo dicendum quod ratio causae accipitur secundum
comparationem unius ad alterum, et in tali comparatione ratio boni
principalior invenitur, sed verum dicitur magis absolute, et ipsius
boni rationem significat. Unde et bonum quoddam verum est. Sed
rursus et ipsum verum est quoddam bonum; secundum quod intellectus res
quaedam est, et verum finis ipsius. Et inter alios fines iste finis
est excellentior; sicut intellectus inter alias potentias.
Ad secundum dicendum quod illud quod est prius generatione et tempore,
est imperfectius, quia in uno et eodem potentia tempore praecedit
actum, et imperfectio perfectionem. Sed illud quod est prius
simpliciter et secundum naturae ordinem, est perfectius, sic enim
actus est prior potentia. Et hoc modo intellectus est prior
voluntate, sicut motivum mobili, et activum passivo, bonum enim
intellectum movet voluntatem.
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de voluntate secundum
comparationem ad id quod supra animam est. Virtus enim caritatis est
qua Deum amamus.
|
|