|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveat
intellectum. Movens enim est nobilius et prius moto, quia movens est
agens; agens autem est nobilius patiente, ut Augustinus dicit XII
super Gen. ad Litt., et philosophus in III de anima. Sed
intellectus est prior et nobilior voluntate, ut supra dictum est.
Ergo voluntas non movet intellectum.
2. Praeterea, movens non movetur a moto, nisi forte per accidens.
Sed intellectus movet voluntatem, quia appetibile apprehensum per
intellectum est movens non motum; appetitus autem movens motum. Ergo
intellectus non movetur a voluntate.
3. Praeterea, nihil velle possumus nisi sit intellectum. Si igitur
ad intelligendum movet voluntas volendo intelligere, oportebit quod
etiam illud velle praecedat aliud intelligere, et illud intelligere
aliud velle, et sic in infinitum, quod est impossibile. Non ergo
voluntas movet intellectum.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod in nobis est percipere
quamcumque volumus artem, et non percipere. In nobis autem est
aliquid per voluntatem; percipimus autem artes per intellectum.
Voluntas ergo movet intellectum.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur movere dupliciter. Uno modo,
per modum finis; sicut dicitur quod finis movet efficientem. Et hoc
modo intellectus movet voluntatem, quia bonum intellectum est obiectum
voluntatis, et movet ipsam ut finis. Alio modo dicitur aliquid movere
per modum agentis; sicut alterans movet alteratum, et impellens movet
impulsum. Et hoc modo voluntas movet intellectum, et omnes animae
vires; ut Anselmus dicit in libro de similitudinibus. Cuius ratio
est, quia in omnibus potentiis activis ordinatis, illa potentia quae
respicit finem universalem, movet potentias quae respiciunt fines
particulares. Et hoc apparet tam in naturalibus quam in politicis.
Caelum enim, quod agit ad universalem conservationem generabilium et
corruptibilium, movet omnia inferiora corpora, quorum unumquodque agit
ad conservationem propriae speciei, vel etiam individui. Rex etiam,
qui intendit bonum commune totius regni, movet per suum imperium
singulos praepositos civitatum, qui singulis civitatibus curam
regiminis impendunt. Obiectum autem voluntatis est bonum et finis in
communi. Quaelibet autem potentia comparatur ad aliquod bonum proprium
sibi conveniens; sicut visus ad perceptionem coloris, intellectus ad
cognitionem veri. Et ideo voluntas per modum agentis movet omnes
animae potentias ad suos actus, praeter vires naturales vegetativae
partis, quae nostro arbitrio non subduntur.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus dupliciter considerari
potest, uno modo, secundum quod intellectus est apprehensivus entis et
veri universalis; alio modo, secundum quod est quaedam res, et
particularis potentia habens determinatum actum. Et similiter voluntas
dupliciter considerari potest, uno modo, secundum communitatem sui
obiecti, prout scilicet est appetitiva boni communis; alio modo,
secundum quod est quaedam determinata animae potentia habens
determinatum actum. Si ergo comparentur intellectus et voluntas
secundum rationem communitatis obiectorum utriusque, sic dictum est
supra quod intellectus est simpliciter altior et nobilior voluntate.
Si autem consideretur intellectus secundum communitatem sui obiecti,
et voluntas secundum quod est quaedam determinata potentia, sic iterum
intellectus est altior et prior voluntate, quia sub ratione entis et
veri, quam apprehendit intellectus, continetur voluntas ipsa, et
actus eius, et obiectum ipsius. Unde intellectus intelligit
voluntatem, et actum eius, et obiectum ipsius, sicut et alia
specialia intellecta, ut lapidem aut lignum, quae continentur sub
communi ratione entis et veri. Si vero consideretur voluntas secundum
communem rationem sui obiecti, quod est bonum, intellectus autem
secundum quod est quaedam res et potentia specialis; sic sub communi
ratione boni continetur, velut quoddam speciale, et intellectus ipse,
et ipsum intelligere, et obiectum eius, quod est verum, quorum
quodlibet est quoddam speciale bonum. Et secundum hoc voluntas est
altior intellectu, et potest ipsum movere. Ex his ergo apparet ratio
quare hae potentiae suis actibus invicem se includunt, quia intellectus
intelligit voluntatem velle, et voluntas vult intellectum intelligere.
Et simili ratione bonum continetur sub vero, inquantum est quoddam
verum intellectum; et verum continetur sub bono, inquantum est quoddam
bonum desideratum.
Ad secundum dicendum quod intellectus alio modo movet voluntatem, quam
voluntas intellectum, ut iam dictum est.
Ad tertium dicendum quod non oportet procedere in infinitum, sed
statur in intellectu sicut in primo. Omnem enim voluntatis motum
necesse est quod praecedat apprehensio, sed non omnem apprehensionem
praecedit motus voluntatis; sed principium consiliandi et intelligendi
est aliquod intellectivum principium altius intellectu nostro, quod est
Deus, ut etiam Aristoteles dicit in VII Ethicae Eudemicae, et
per hunc modum ostendit quod non est procedere in infinitum.
|
|