|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod irascibilis et
concupiscibilis distingui debeant in appetitu superiori, qui est
voluntas. Vis enim concupiscibilis dicitur a concupiscendo; et
irascibilis ab irascendo. Sed aliqua concupiscentia est quae non
potest pertinere ad appetitum sensitivum, sed solum ad intellectivum,
qui est voluntas; sicut concupiscentia sapientiae, de qua dicitur
Sap. VI, concupiscentia sapientiae perducit ad regnum perpetuum.
Est etiam quaedam ira quae non potest pertinere ad appetitum
sensitivum, sed intellectivum tantum; sicut cum irascimur contra
vitia. Unde et Hieronymus, super Matth., monet ut odium vitiorum
possideamus in irascibili. Ergo irascibilis et concupiscibilis
distingui debent in appetitu intellectivo, sicut et in sensitivo.
2. Praeterea, secundum quod communiter dicitur, caritas est in
concupiscibili, spes autem in irascibili. Non autem possunt esse in
appetitu sensitivo, quia non sunt sensibilium obiectorum, sed
intelligibilium. Ergo concupiscibilis et irascibilis sunt ponenda in
parte intellectiva.
3. Praeterea, in libro de spiritu et anima dicitur quod has
potentias (scilicet irascibilem et concupiscibilem, et rationalem)
habet anima antequam corpori misceatur. Sed nulla potentia sensitivae
partis est animae tantum, sed coniuncti, ut supra dictum est. Ergo
irascibilis et concupiscibilis sunt in voluntate, quae est appetitus
intellectivus.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus, dicit, quod irrationalis
pars animae dividitur in desiderativum et irascitivum; et idem dicit
Damascenus, in libro II. Et philosophus dicit, in III de anima
quod voluntas in ratione est, in irrationali autem parte animae
concupiscentia et ira, vel desiderium et animus.
Respondeo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis non sunt partes
intellectivi appetitus, qui dicitur voluntas. Quia, sicut supra
dictum est, potentia quae ordinatur ad aliquod obiectum secundum
communem rationem, non diversificatur per differentias speciales sub
illa ratione communi contentas. Sicut quia visus respicit visibile
secundum rationem colorati, non multiplicantur visivae potentiae
secundum diversas species colorum, si autem esset aliqua potentia quae
esset albi inquantum est album, et non inquantum est coloratum,
diversificaretur a potentia quae esset nigri inquantum est nigrum.
Appetitus autem sensitivus non respicit communem rationem boni, quia
nec sensus apprehendit universale. Et ideo secundum diversas rationes
particularium bonorum, diversificantur partes appetitus sensitivi, nam
concupiscibilis respicit propriam rationem boni, inquantum est
delectabile secundum sensum, et conveniens naturae; irascibilis autem
respicit rationem boni, secundum quod est repulsivum et impugnativum
eius quod infert nocumentum. Sed voluntas respicit bonum sub communi
ratione boni. Et ideo non diversificantur in ipsa, quae est appetitus
intellectivus, aliquae potentiae appetitivae, ut sit in appetitu
intellectivo alia potentia irascibilis, et alia concupiscibilis, sicut
etiam ex parte intellectus non multiplicantur vires apprehensivae,
licet multiplicentur ex parte sensus.
Ad primum ergo dicendum quod amor, concupiscentia, et huiusmodi,
dupliciter accipiuntur. Quandoque quidem secundum quod sunt quaedam
passiones, cum quadam scilicet concitatione animi provenientes. Et
sic communiter accipiuntur, et hoc modo sunt solum in appetitu
sensitivo. Alio modo significant simplicem affectum, absque passione
vel animi concitatione. Et sic sunt actus voluntatis. Et hoc etiam
modo attribuuntur Angelis et Deo. Sed prout sic accipiuntur, non
pertinent ad diversas potentias, sed ad unam tantum potentiam, quae
dicitur voluntas.
Ad secundum dicendum quod ipsa voluntas potest dici irascibilis, prout
vult impugnare malum, non ex impetu passionis, sed ex iudicio
rationis. Et eodem modo potest dici concupiscibilis, propter
desiderium boni. Et sic in irascibili et concupiscibili sunt caritas
et spes; idest in voluntate secundum quod habet ordinem ad huiusmodi
actus. Sic etiam potest intelligi quod dicitur in libro de spiritu et
anima, quod irascibilis et concupiscibilis sunt animae antequam uniatur
corpori (ut tamen intelligatur ordo naturae, et non temporis), licet
non sit necessarium verbis illius libri fidem adhibere.
Unde patet solutio ad tertium.
|
|