|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non sit liberi
arbitrii. Quicumque enim est liberi arbitrii, facit quod vult. Sed
homo non facit quod vult, dicitur enim Rom. VII, non enim quod
volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio. Ergo homo non
est liberi arbitrii.
2. Praeterea, quicumque est liberi arbitrii, eius est velle et non
velle, operari et non operari. Sed hoc non est hominis, dicitur enim
ad Rom. IX, non est volentis, scilicet velle, neque currentis,
scilicet currere. Ergo homo non est liberi arbitrii.
3. Praeterea, liberum est quod sui causa est, ut dicitur in I
Metaphys. Quod ergo movetur ab alio, non est liberum. Sed Deus
movet voluntatem, dicitur enim Prov. XXI, cor regis in manu
Dei, et quocumque voluerit vertet illud; et Philipp. II, Deus
est qui operatur in nobis velle et perficere. Ergo homo non est liberi
arbitrii.
4. Praeterea, quicumque est liberi arbitrii, est dominus suorum
actuum. Sed homo non est dominus suorum actuum, quia, ut dicitur
Ierem. X, non est in homine via eius, nec viri est ut dirigat
gressus suos. Ergo homo non est liberi arbitrii.
5. Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., qualis
unusquisque est, talis finis videtur ei. Sed non est in potestate
nostra aliquales esse, sed hoc nobis est a natura. Ergo naturale est
nobis quod aliquem finem sequamur. Non ergo ex libero arbitrio.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XV, Deus ab initio constituit
hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Glossa, idest in
libertate arbitrii.
Respondeo dicendum quod homo est liberi arbitrii, alioquin frustra
essent consilia, exhortationes, praecepta, prohibitiones, praemia et
poenae. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod quaedam agunt
absque iudicio, sicut lapis movetur deorsum; et similiter omnia
cognitione carentia. Quaedam autem agunt iudicio, sed non libero;
sicut animalia bruta. Iudicat enim ovis videns lupum, eum esse
fugiendum, naturali iudicio, et non libero, quia non ex collatione,
sed ex naturali instinctu hoc iudicat. Et simile est de quolibet
iudicio brutorum animalium. Sed homo agit iudicio, quia per vim
cognoscitivam iudicat aliquid esse fugiendum vel prosequendum. Sed
quia iudicium istud non est ex naturali instinctu in particulari
operabili, sed ex collatione quadam rationis; ideo agit libero
iudicio, potens in diversa ferri. Ratio enim circa contingentia habet
viam ad opposita; ut patet in dialecticis syllogismis, et rhetoricis
persuasionibus. Particularia autem operabilia sunt quaedam
contingentia, et ideo circa ea iudicium rationis ad diversa se habet,
et non est determinatum ad unum. Et pro tanto necesse est quod homo
sit liberi arbitrii, ex hoc ipso quod rationalis est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, appetitus
sensitivus, etsi obediat rationi, tamen potest in aliquo repugnare,
concupiscendo contra illud quod ratio dictat. Hoc ergo est bonum quod
homo non facit cum vult, scilicet non concupiscere contra rationem, ut
Glossa Augustini ibidem dicit.
Ad secundum dicendum quod verbum illud apostoli non sic est
intelligendum quasi homo non velit et non currat libero arbitrio, sed
quia liberum arbitrium ad hoc non est sufficiens, nisi moveatur et
iuvetur a Deo.
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium est causa sui motus, quia
homo per liberum arbitrium seipsum movet ad agendum. Non tamen hoc est
de necessitate libertatis, quod sit prima causa sui id quod liberum
est, sicut nec ad hoc quod aliquid sit causa alterius, requiritur quod
sit prima causa eius. Deus igitur est prima causa movens et naturales
causas et voluntarias. Et sicut naturalibus causis, movendo eas, non
aufert quin actus earum sint naturales; ita movendo causas
voluntarias, non aufert quin actiones earum sint voluntariae, sed
potius hoc in eis facit, operatur enim in unoquoque secundum eius
proprietatem.
Ad quartum dicendum quod dicitur non esse in homine via eius, quantum
ad executiones electionum, in quibus homo impediri potest, velit
nolit. Electiones autem ipsae sunt in nobis, supposito tamen divino
auxilio.
Ad quintum dicendum quod qualitas hominis est duplex, una naturalis,
et alia superveniens. Naturalis autem qualitas accipi potest vel circa
partem intellectivam; vel circa corpus et virtutes corpori annexas.
Ex eo igitur quod homo est aliqualis qualitate naturali quae attenditur
secundum intellectivam partem, naturaliter homo appetit ultimum finem,
scilicet beatitudinem. Qui quidem appetitus naturalis est, et non
subiacet libero arbitrio, ut ex supradictis patet. Ex parte vero
corporis et virtutum corpori annexarum, potest esse homo aliqualis
naturali qualitate, secundum quod est talis complexionis, vel talis
dispositionis, ex quacumque impressione corporearum causarum, quae non
possunt in intellectivam partem imprimere, eo quod non est alicuius
corporis actus. Sic igitur qualis unusquisque est secundum corpoream
qualitatem, talis finis videtur ei, quia ex huiusmodi dispositione
homo inclinatur ad eligendum aliquid vel repudiandum. Sed istae
inclinationes subiacent iudicio rationis, cui obedit inferior
appetitus, ut dictum est. Unde per hoc libertati arbitrii non
praeiudicatur. Qualitates autem supervenientes sunt sicut habitus et
passiones, secundum quae aliquis magis inclinatur in unum quam in
alterum. Tamen istae etiam inclinationes subiacent iudicio rationis.
Et huiusmodi etiam qualitates ei subiacent, inquantum in nobis est
tales qualitates acquirere, vel causaliter vel dispositive, vel a
nobis excludere. Et sic nihil est quod libertati arbitrii repugnet.
|
|