|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium non
sit potentia. Arbitrium enim liberum nihil est aliud quam liberum
iudicium. Iudicium autem non nominat potentiam, sed actum. Ergo
liberum arbitrium non est potentia.
2. Praeterea, liberum arbitrium dicitur esse facultas voluntatis et
rationis. Facultas autem nominat facilitatem potestatis, quae quidem
est per habitum. Ergo liberum arbitrium est habitus. Bernardus etiam
dicit quod liberum arbitrium est habitus animae liber sui. Non ergo
est potentia.
3. Praeterea, nulla potentia naturalis tollitur per peccatum. Sed
liberum arbitrium tollitur per peccatum, Augustinus enim dicit quod
homo male utens libero arbitrio, et se perdit et ipsum. Ergo liberum
arbitrium non est potentia.
Sed contra est quod nihil est subiectum habitus, ut videtur, nisi
potentia. Sed liberum arbitrium est subiectum gratiae; qua sibi
assistente, bonum eligit. Ergo liberum arbitrium est potentia.
Respondeo dicendum quod, quamvis liberum arbitrium nominet quendam
actum secundum propriam significationem vocabuli; secundum tamen
communem usum loquendi, liberum arbitrium dicimus id quod est huius
actus principium, scilicet quo homo libere iudicat. Principium autem
actus in nobis est et potentia et habitus, dicimur enim aliquid
cognoscere et per scientiam, et per intellectivam potentiam. Oportet
ergo quod liberum arbitrium vel sit potentia, vel sit habitus, vel sit
potentia cum aliquo habitu. Quod autem non sit habitus, neque
potentia cum habitu, manifeste apparet ex duobus. Primo quidem, quia
si est habitus, oportet quod sit habitus naturalis, hoc enim est
naturale homini, quod sit liberi arbitrii. Nullus autem habitus
naturalis adest nobis ad ea quae subsunt libero arbitrio, quia ad ea
respectu quorum habemus habitus naturales, naturaliter inclinamur,
sicut ad assentiendum primis principiis; ea autem ad quae naturaliter
inclinamur, non subsunt libero arbitrio, sicut dictum est de appetitu
beatitudinis. Unde contra propriam rationem liberi arbitrii est, quod
sit habitus naturalis. Contra naturalitatem autem eius est, quod sit
habitus non naturalis. Et sic relinquitur quod nullo modo sit
habitus. Secundo hoc apparet, quia habitus dicuntur secundum quos nos
habemus ad passiones vel ad actus bene vel male, ut dicitur in II
Ethic., nam per temperantiam bene nos habemus ad concupiscentias,
per intemperantiam autem male; per scientiam etiam bene nos habemus ad
actum intellectus, dum verum cognoscimus per habitum autem contrarium
male. Liberum autem arbitrium indifferenter se habet ad bene eligendum
vel male. Unde impossibile est quod liberum arbitrium sit habitus.
Relinquitur ergo quod sit potentia.
Ad primum ergo dicendum quod consuetum est potentiam significari nomine
actus. Et sic per hunc actum qui est liberum iudicium, nominatur
potentia quae est huius actus principium. Alioquin, si liberum
arbitrium nominaret actum, non semper maneret in homine.
Ad secundum dicendum quod facultas nominat quandoque potestatem
expeditam ad operandum. Et sic facultas ponitur in definitione liberi
arbitrii. Bernardus autem accipit habitum non secundum quod dividitur
contra potentiam, sed secundum quod significat habitudinem quandam,
qua aliquo modo se aliquis habet ad actum. Quod quidem est tam per
potentiam quam per habitum, nam per potentiam homo se habet ut potens
operari, per habitum autem ut aptus ad operandum bene vel male.
Ad tertium dicendum quod homo peccando liberum arbitrium dicitur
perdidisse, non quantum ad libertatem naturalem, quae est a
coactione; sed quantum ad libertatem quae est a culpa et a miseria.
De qua infra in tractatu moralium dicetur, in secunda parte huius
operis.
|
|