|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium non
sit potentia appetitiva, sed cognitiva. Dicit enim Damascenus quod
cum rationali confestim comitatur liberum arbitrium. Sed ratio est
potentia cognitiva. Ergo liberum arbitrium est potentia cognitiva.
2. Praeterea, liberum arbitrium dicitur quasi liberum iudicium.
Sed iudicare est actus cognitivae virtutis. Ergo liberum arbitrium
est cognitiva potentia.
3. Praeterea, ad liberum arbitrium praecipue pertinet electio. Sed
electio videtur ad cognitionem pertinere, quia electio importat quandam
comparationem unius ad alterum, quod est proprium cognitivae virtutis.
Ergo liberum arbitrium est potentia cognitiva.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
electio est desiderium eorum quae sunt in nobis. Sed desiderium est
actus appetitivae virtutis. Ergo et electio. Liberum autem arbitrium
est secundum quod eligimus. Ergo liberum arbitrium est virtus
appetitiva.
Respondeo dicendum quod proprium liberi arbitrii est electio, ex hoc
enim liberi arbitrii esse dicimur, quod possumus unum recipere, alio
recusato, quod est eligere. Et ideo naturam liberi arbitrii ex
electione considerare oportet. Ad electionem autem concurrit aliquid
ex parte cognitivae virtutis, et aliquid ex parte appetitivae, ex
parte quidem cognitivae, requiritur consilium, per quod diiudicatur
quid sit alteri praeferendum; ex parte autem appetitivae, requiritur
quod appetendo acceptetur id quod per consilium diiudicatur. Et ideo
Aristoteles in VI Ethic. sub dubio derelinquit utrum principalius
pertineat electio ad vim appetitivam, vel ad vim cognitivam, dicit
enim quod electio vel est intellectus appetitivus, vel appetitus
intellectivus. Sed in III Ethic. in hoc magis declinat quod sit
appetitus intellectivus, nominans electionem desiderium consiliabile.
Et huius ratio est, quia proprium obiectum electionis est illud quod
est ad finem, hoc autem, inquantum huiusmodi, habet rationem boni
quod dicitur utile, unde cum bonum, inquantum huiusmodi, sit obiectum
appetitus, sequitur quod electio sit principaliter actus appetitivae
virtutis. Et sic liberum arbitrium est appetitiva potentia.
Ad primum ergo dicendum quod potentiae appetitivae concomitantur
apprehensivas. Et secundum hoc dicit Damascenus quod cum rationali
confestim comitatur liberum arbitrium.
Ad secundum dicendum quod iudicium est quasi conclusio et determinatio
consilii. Determinatur autem consilium, primo quidem per sententiam
rationis, et secundo per acceptationem appetitus, unde philosophus
dicit, in III Ethic., quod ex consiliari iudicantes desideramus
secundum consilium. Et hoc modo ipsa electio dicitur quoddam
iudicium, a quo nominatur liberum arbitrium.
Ad tertium dicendum quod ista collatio quae importatur in nomine
electionis, pertinet ad consilium praecedens, quod est rationis.
Appetitus enim, quamvis non sit collativus, tamen inquantum a vi
cognitiva conferente movetur, habet quandam collationis similitudinem,
dum unum alteri praeoptat.
|
|