|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium sit
alia potentia a voluntate. Dicit enim Damascenus, in libro II,
quod aliud est thelesis, aliud vero bulesis, thelesis autem est
voluntas; bulesis autem videtur arbitrium liberum, quia bulesis,
secundum ipsum, est voluntas quae est circa aliquid quasi unius per
comparationem ad alterum. Ergo videtur quod liberum arbitrium sit alia
potentia a voluntate.
2. Praeterea, potentiae cognoscuntur per actus. Sed electio, quae
est actus liberi arbitrii, est aliud a voluntate, ut dicitur in III
Ethic., quia voluntas est de fine, electio autem de iis quae sunt ad
finem. Ergo liberum arbitrium est alia potentia a voluntate.
3. Praeterea, voluntas est appetitus intellectivus. Sed ex parte
intellectus sunt duae potentiae, scilicet agens et possibilis. Ergo
etiam ex parte appetitus intellectivi debet esse alia potentia praeter
voluntatem. Et haec non videtur esse nisi liberum arbitrium. Ergo
liberum arbitrium est alia potentia praeter voluntatem.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod liberum
arbitrium nihil aliud est quam voluntas.
Respondeo dicendum quod potentias appetitivas oportet esse
proportionatas potentiis apprehensivis, ut supra dictum est. Sicut
autem ex parte apprehensionis intellectivae se habent intellectus et
ratio, ita ex parte appetitus intellectivi se habent voluntas et
liberum arbitrium, quod nihil aliud est quam vis electiva. Et hoc
patet ex habitudine obiectorum et actuum. Nam intelligere importat
simplicem acceptionem alicuius rei, unde intelligi dicuntur proprie
principia, quae sine collatione per seipsa cognoscuntur. Ratiocinari
autem proprie est devenire ex uno in cognitionem alterius, unde proprie
de conclusionibus ratiocinamur, quae ex principiis innotescunt.
Similiter ex parte appetitus, velle importat simplicem appetitum
alicuius rei, unde voluntas dicitur esse de fine, qui propter se
appetitur. Eligere autem est appetere aliquid propter alterum
consequendum, unde proprie est eorum quae sunt ad finem. Sicut autem
se habet in cognitivis principium ad conclusionem, cui propter
principia assentimus; ita in appetitivis se habet finis ad ea quae sunt
ad finem, quae propter finem appetuntur. Unde manifestum est quod
sicut se habet intellectus ad rationem, ita se habet voluntas ad vim
electivam, idest ad liberum arbitrium. Ostensum est autem supra quod
eiusdem potentiae est intelligere et ratiocinari, sicut eiusdem
virtutis est quiescere et moveri. Unde etiam eiusdem potentiae est
velle et eligere. Et propter hoc voluntas et liberum arbitrium non
sunt duae potentiae, sed una.
Ad primum ergo dicendum quod bulesis distinguitur a thelesi, non
propter diversitatem potentiarum, sed propter differentiam actuum.
Ad secundum dicendum quod electio et voluntas, idest ipsum velle,
sunt diversi actus, sed tamen pertinent ad unam potentiam, sicut etiam
intelligere et ratiocinari, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod intellectus comparatur ad voluntatem ut
movens. Et ideo non oportet in voluntate distinguere agens et
possibile.
|
|