|
Consequenter considerandum est de actibus animae, quantum ad potentias
intellectivas et appetitivas, aliae enim animae potentiae non pertinent
directe ad considerationem theologi. Actus autem appetitivae partis ad
considerationem moralis scientiae pertinent, et ideo in secunda parte
huius operis de eis tractabitur, in qua considerandum erit de morali
materia. Nunc autem de actibus intellectivae partis agetur. In
consideratione vero actuum, hoc modo procedemus, primo namque
considerandum est quomodo intelligit anima corpori coniuncta; secundo,
quomodo intelligit a corpore separata. Prima autem consideratio erit
tripartita, primo namque considerabitur quomodo anima intelligit
corporalia, quae sunt infra ipsam; secundo, quomodo intelligit
seipsam, et ea quae in ipsa sunt; tertio, quomodo intelligit
substantias immateriales, quae sunt supra ipsam. Circa cognitionem
vero corporalium, tria consideranda occurrunt, primo quidem per quid
ea cognoscit; secundo, quomodo et quo ordine; tertio, quid in eis
cognoscit. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum anima
cognoscat corpora per intellectum. Secundo, utrum intelligat ea per
essentiam suam, vel per aliquas species. Tertio, si per aliquas
species, utrum species omnium intelligibilium sint ei naturaliter
innatae. Quarto, utrum effluant in ipsam ab aliquibus formis
immaterialibus separatis. Quinto, utrum anima nostra omnia quae
intelligit, videat in rationibus aeternis. Sexto, utrum cognitionem
intelligibilem acquirat a sensu. Septimo, utrum intellectus possit
actu intelligere per species intelligibiles quas penes se habet, non
convertendo se ad phantasmata. Octavo, utrum iudicium intellectus
impediatur per impedimentum sensitivarum virtutum.
|
|