|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima non cognoscat
corpora per intellectum. Dicit enim Augustinus, in II Soliloq.
quod corpora intellectu comprehendi non possunt; nec aliquod corporeum
nisi sensibus videri potest. Dicit etiam, XII super Gen. ad
Litt., quod visio intellectualis est eorum quae sunt per essentiam
suam in anima. Huiusmodi autem non sunt corpora. Ergo anima per
intellectum corpora cognoscere non potest.
2. Praeterea, sicut se habet sensus ad intelligibilia, ita se habet
intellectus ad sensibilia. Sed anima per sensum nullo modo potest
cognoscere spiritualia, quae sunt intelligibilia. Ergo nullo modo per
intellectum potest cognoscere corpora, quae sunt sensibilia.
3. Praeterea, intellectus est necessariorum et semper eodem modo se
habentium. Sed corpora omnia sunt mobilia, et non eodem modo se
habentia. Anima ergo per intellectum corpora cognoscere non potest.
Sed contra est quod scientia est in intellectu. Si ergo intellectus
non cognoscit corpora, sequitur quod nulla scientia sit de corporibus.
Et sic peribit scientia naturalis, quae est de corpore mobili.
Respondeo dicendum, ad evidentiam huius quaestionis, quod primi
philosophi qui de naturis rerum inquisiverunt, putaverunt nihil esse in
mundo praeter corpus. Et quia videbant omnia corpora mobilia esse, et
putabant ea in continuo fluxu esse, aestimaverunt quod nulla certitudo
de rerum veritate haberi posset a nobis. Quod enim est in continuo
fluxu, per certitudinem apprehendi non potest, quia prius labitur quam
mente diiudicetur, sicut Heraclitus dixit quod non est possibile aquam
fluvii currentis bis tangere, ut recitat philosophus in IV
Metaphys. His autem superveniens Plato, ut posset salvare certam
cognitionem veritatis a nobis per intellectum haberi, posuit praeter
ista corporalia aliud genus entium a materia et motu separatum, quod
nominabat species sive ideas, per quarum participationem unumquodque
istorum singularium et sensibilium dicitur vel homo vel equus vel
aliquid huiusmodi. Sic ergo dicebat scientias et definitiones et
quidquid ad actum intellectus pertinet, non referri ad ista corpora
sensibilia, sed ad illa immaterialia et separata; ut sic anima non
intelligat ista corporalia, sed intelligat horum corporalium species
separatas. Sed hoc dupliciter apparet falsum. Primo quidem quia,
cum illae species sint immateriales et immobiles, excluderetur a
scientiis cognitio motus et materiae (quod est proprium scientiae
naturalis) et demonstratio per causas moventes et materiales. Secundo
autem, quia derisibile videtur ut, dum rerum quae nobis manifestae
sunt notitiam quaerimus, alia entia in medium afferamus, quae non
possunt esse earum substantiae, cum ab eis differant secundum esse, et
sic, illis substantiis separatis cognitis, non propter hoc de istis
sensibilibus iudicare possemus. Videtur autem in hoc Plato deviasse a
veritate, quia, cum aestimaret omnem cognitionem per modum alicuius
similitudinis esse, credidit quod forma cogniti ex necessitate sit in
cognoscente eo modo quo est in cognito. Consideravit autem quod forma
rei intellectae est in intellectu universaliter et immaterialiter et
immobiliter, quod ex ipsa operatione intellectus apparet, qui
intelligit universaliter et per modum necessitatis cuiusdam; modus enim
actionis est secundum modum formae agentis. Et ideo existimavit quod
oporteret res intellectas hoc modo in seipsis subsistere, scilicet
immaterialiter et immobiliter. Hoc autem necessarium non est. Quia
etiam in ipsis sensibilibus videmus quod forma alio modo est in uno
sensibilium quam in altero, puta cum in uno est albedo intensior, in
alio remissior, et in uno est albedo cum dulcedine, in alio sine
dulcedine. Et per hunc etiam modum forma sensibilis alio modo est in
re quae est extra animam, et alio modo in sensu, qui suscipit formas
sensibilium absque materia, sicut colorem auri sine auro. Et
similiter intellectus species, corporum, quae sunt materiales et
mobiles, recipit immaterialiter et immobiliter, secundum modum suum,
nam receptum est in recipiente per modum recipientis. Dicendum est
ergo quod anima per intellectum cognoscit corpora cognitione
immateriali, universali et necessaria.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini est intelligendum
quantum ad ea quibus intellectus cognoscit, non autem quantum ad ea
quae cognoscit. Cognoscit enim corpora intelligendo, sed non per
corpora, neque per similitudines materiales et corporeas; sed per
species immateriales et intelligibiles, quae per sui essentiam in anima
esse possunt.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XXII de
Civit. Dei, non est dicendum quod, sicut sensus cognoscit sola
corporalia, ita intellectus cognoscit sola spiritualia, quia
sequeretur quod Deus et Angeli corporalia non cognoscerent. Huius
autem diversitatis ratio est, quia inferior virtus non se extendit ad
ea quae sunt superioris virtutis; sed virtus superior ea quae sunt
inferioris virtutis, excellentiori modo operatur.
Ad tertium dicendum quod omnis motus supponit aliquid immobile, cum
enim transmutatio fit secundum qualitatem, remanet substantia
immobilis; et cum transmutatur forma substantialis, remanet materia
immobilis. Rerum etiam mutabilium sunt immobiles habitudines, sicut
Socrates etsi non semper sedeat, tamen immobiliter est verum quod,
quandocumque sedet, in uno loco manet. Et propter hoc nihil prohibet
de rebus mobilibus immobilem scientiam habere.
|
|