|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima per essentiam
suam corporalia intelligat. Dicit enim Augustinus, X de Trin.,
quod anima imagines corporum convolvit et rapit factas in semetipsa de
semetipsa, dat enim eis formandis quiddam substantiae suae. Sed per
similitudines corporum corpora intelligit. Ergo per essentiam suam,
quam dat formandis talibus similitudinibus, et de qua eas format,
cognoscit corporalia.
2. Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod anima
quodammodo est omnia. Cum ergo simile simili cognoscatur, videtur
quod anima per seipsam corporalia cognoscat.
3. Praeterea, anima est superior corporalibus creaturis. Inferiora
autem sunt in superioribus eminentiori modo quam in seipsis, ut
Dionysius dicit. Ergo omnes creaturae corporeae nobiliori modo
existunt in ipsa substantia animae quam in seipsis. Per suam ergo
substantiam potest creaturas corporeas cognoscere.
Sed contra est quod Augustinus dicit, IX de Trin., quod mens
corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit. Ipsa autem
anima non est cognoscibilis per corporis sensus. Non ergo cognoscit
corporea per suam substantiam.
Respondeo dicendum quod antiqui philosophi posuerunt quod anima per
suam essentiam cognoscit corpora. Hoc enim animis omnium communiter
inditum fuit, quod simile simili cognoscitur. Existimabant autem quod
forma cogniti sit in cognoscente eo modo quo est in re cognita. E
contrario tamen Platonici posuerunt. Plato enim, quia perspexit
intellectualem animam immaterialem esse et immaterialiter cognoscere,
posuit formas rerum cognitarum immaterialiter subsistere. Priores vero
naturales, quia considerabant res cognitas esse corporeas et
materiales, posuerunt oportere res cognitas etiam in anima cognoscente
materialiter esse. Et ideo, ut animae attribuerent omnium
cognitionem, posuerunt eam habere naturam communem cum omnibus. Et
quia natura principiatorum ex principiis constituitur, attribuerunt
animae naturam principii, ita quod qui dixit principium omnium esse
ignem, posuit animam esse de natura ignis; et similiter de aere et
aqua. Empedocles autem, qui posuit quatuor elementa materialia et duo
moventia, ex his etiam dixit animam esse constitutam. Et ita, cum
res materialiter in anima ponerent, posuerunt omnem cognitionem animae
materialem esse, non discernentes inter intellectum et sensum. Sed
haec opinio improbatur. Primo quidem, quia in materiali principio,
de quo loquebantur, non existunt principiata nisi in potentia. Non
autem cognoscitur aliquid secundum quod est in potentia, sed solum
secundum quod est actu, ut patet in IX Metaphys., unde nec ipsa
potentia cognoscitur nisi per actum. Sic igitur non sufficeret
attribuere animae principiorum naturam ad hoc quod omnia cognosceret,
nisi inessent ei naturae et formae singulorum effectuum, puta ossis et
carnis et aliorum huiusmodi; ut Aristoteles contra Empedoclem
argumentatur in I de anima. Secundo quia, si oporteret rem cognitam
materialiter in cognoscente existere, nulla ratio esset quare res quae
materialiter extra animam subsistunt, cognitione carerent, puta, si
anima igne cognoscit ignem, et ignis etiam qui est extra animam, ignem
cognosceret. Relinquitur ergo quod oportet materialia cognita in
cognoscente existere non materialiter, sed magis immaterialiter. Et
huius ratio est, quia actus cognitionis se extendit ad ea quae sunt
extra cognoscentem, cognoscimus enim etiam ea quae extra nos sunt.
Per materiam autem determinatur forma rei ad aliquid unum. Unde
manifestum est quod ratio cognitionis ex opposito se habet ad rationem
materialitatis. Et ideo quae non recipiunt formas nisi materialiter,
nullo modo sunt cognoscitiva, sicut plantae; ut dicitur in II libro
de anima. Quanto autem aliquid immaterialius habet formam rei
cognitae, tanto perfectius cognoscit. Unde et intellectus, qui
abstrahit speciem non solum a materia, sed etiam a materialibus
conditionibus individuantibus, perfectius cognoscit quam sensus, qui
accipit formam rei cognitae sine materia quidem, sed cum materialibus
conditionibus. Et inter ipsos sensus, visus est magis cognoscitivus,
quia est minus materialis, ut supra dictum est. Et inter ipsos
intellectus, tanto quilibet est perfectior, quanto immaterialior. Ex
his ergo patet quod, si aliquis intellectus est qui per essentiam suam
cognoscit omnia, oportet quod essentia eius habeat in se immaterialiter
omnia; sicut antiqui posuerunt essentiam animae actu componi ex
principiis omnium materialium, ut cognosceret omnia. Hoc autem est
proprium Dei, ut sua essentia sit immaterialiter comprehensiva
omnium, prout effectus virtute praeexistunt in causa. Solus igitur
Deus per essentiam suam omnia intelligit; non autem anima humana,
neque etiam Angelus.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi loquitur de visione
imaginaria, quae fit per imagines corporum. Quibus imaginibus
formandis dat anima aliquid suae substantiae, sicut subiectum datur ut
informetur per aliquam formam. Et sic de seipsa facit huiusmodi
imagines, non quod anima vel aliquid animae convertatur, ut sit haec
vel illa imago; sed sicut dicitur de corpore fieri aliquid coloratum,
prout informatur colore. Et hic sensus apparet ex his quae sequuntur.
Dicit enim quod servat aliquid, scilicet non formatum tali imagine,
quod libere de specie talium imaginum iudicet, et hoc dicit esse mentem
vel intellectum. Partem autem quae informatur huiusmodi imaginibus
scilicet imaginativam, dicit esse communem nobis et bestiis.
Ad secundum dicendum quod Aristoteles non posuit animam esse actu
compositam ex omnibus, sicut antiqui naturales; sed dixit quodammodo
animam esse omnia, inquantum est in potentia ad omnia; per sensum
quidem ad sensibilia, per intellectum vero ad intelligibilia.
Ad tertium dicendum quod quaelibet creatura habet esse finitum et
determinatum. Unde essentia superioris creaturae, etsi habeat quandam
similitudinem inferioris creaturae prout communicant in aliquo genere,
non tamen complete habet similitudinem illius, quia determinatur ad
aliquam speciem, praeter quam est species inferioris creaturae. Sed
essentia Dei est perfecta similitudo omnium quantum ad omnia quae in
rebus inveniuntur, sicut universale principium omnium.
|
|