|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima intelligat omnia
per species sibi naturaliter inditas. Dicit enim Gregorius, in
homilia ascensionis quod homo habet commune cum Angelis intelligere.
Sed Angeli intelligunt omnia per formas naturaliter inditas, unde in
libro de causis dicitur quod omnis intelligentia est plena formis.
Ergo et anima habet species rerum naturaliter inditas, quibus
corporalia intelligit.
2. Praeterea, anima intellectiva est nobilior quam materia prima
corporalis. Sed materia prima est creata a Deo sub formis ad quas est
in potentia. Ergo multo magis anima intellectiva est creata a Deo sub
speciebus intelligibilibus. Et sic anima intelligit corporalia per
species sibi naturaliter inditas.
3. Praeterea, nullus potest verum respondere nisi de eo quod scit.
Sed aliquis etiam idiota, non habens scientiam acquisitam, respondet
verum de singulis, si tamen ordinate interrogetur, ut narratur in
Menone Platonis de quodam. Ergo antequam aliquis acquirat
scientiam, habet rerum cognitionem. Quod non esset nisi anima haberet
species naturaliter inditas. Intelligit igitur anima res corporeas per
species naturaliter inditas.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, de
intellectu loquens, quod est sicut tabula in qua nihil est scriptum.
Respondeo dicendum quod, cum forma sit principium actionis, oportet
ut eo modo se habeat aliquid ad formam quae est actionis principium,
quo se habet ad actionem illam, sicut si moveri sursum est ex
levitate, oportet quod in potentia tantum sursum fertur, esse leve
solum in potentia, quod autem actu sursum fertur, esse leve in actu.
Videmus autem quod homo est quandoque cognoscens in potentia tantum,
tam secundum sensum quam secundum intellectum. Et de tali potentia in
actum reducitur, ut sentiat quidem, per actiones sensibilium in
sensum; ut intelligat autem, per disciplinam aut inventionem. Unde
oportet dicere quod anima cognoscitiva sit in potentia tam ad
similitudines quae sunt principia sentiendi, quam ad similitudines quae
sunt principia intelligendi. Et propter hoc Aristoteles posuit quod
intellectus, quo anima intelligit, non habet aliquas species
naturaliter inditas, sed est in principio in potentia ad huiusmodi
species omnes. Sed quia id quod habet actu formam, interdum non
potest agere secundum formam propter aliquod impedimentum, sicut leve
si impediatur sursum ferri; propter hoc Plato posuit quod intellectus
hominis naturaliter est plenus omnibus speciebus intelligibilibus, sed
per unionem corporis impeditur ne possit in actum exire. Sed hoc non
videtur convenienter dictum. Primo quidem quia, si habet anima
naturalem notitiam omnium, non videtur esse possibile quod huius
naturalis notitiae tantam oblivionem capiat, quod nesciat se huiusmodi
scientiam habere, nullus enim homo obliviscitur ea quae naturaliter
cognoscit, sicut quod omne totum sit maius sua parte, et alia
huiusmodi. Praecipue autem hoc videtur inconveniens, si ponatur esse
animae naturale corpori uniri, ut supra habitum est, inconveniens enim
est quod naturalis operatio alicuius rei totaliter impediatur per id
quod est sibi secundum naturam. Secundo, manifeste apparet huius
positionis falsitas ex hoc quod, deficiente aliquo sensu, deficit
scientia eorum, quae apprehenduntur secundum illum sensum; sicut
caecus natus nullam potest habere notitiam de coloribus. Quod non
esset, si animae essent naturaliter inditae omnium intelligibilium
rationes. Et ideo dicendum est quod anima non cognoscit corporalia per
species naturaliter inditas.
Ad primum ergo dicendum quod homo quidem convenit cum Angelis in
intelligendo, deficit tamen ab eminentia intellectus eorum, sicut et
corpora inferiora, quae tantum existunt secundum Gregorium, deficiunt
ab existentia superiorum corporum. Nam materia inferiorum corporum non
est completa totaliter per formam, sed est in potentia ad formas quas
non habet, materia autem caelestium corporum est totaliter completa per
formam, ita quod non est in potentia ad aliam formam, ut supra habitum
est. Et similiter intellectus Angeli est perfectus per species
intelligibiles secundum suam naturam, intellectus autem humanus est in
potentia ad huiusmodi species.
Ad secundum dicendum quod materia prima habet esse substantiale per
formam, et ideo oportuit quod crearetur sub aliqua forma, alioquin non
esset in actu. Sub una tamen forma existens, est in potentia ad
alias. Intellectus autem non habet esse substantiale per speciem
intelligibilem; et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod ordinata interrogatio procedit ex principiis
communibus per se notis, ad propria. Per talem autem processum
scientia causatur in anima addiscentis. Unde cum verum respondet de
his de quibus secundo interrogatur, hoc non est quia prius ea noverit;
sed quia tunc ea de novo addiscit. Nihil enim refert utrum ille qui
docet, proponendo vel interrogando procedat de principiis communibus ad
conclusiones, utrobique enim animus audientis certificatur de
posterioribus per priora.
|
|