|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod anima intellectiva non
cognoscat res materiales in rationibus aeternis. Id enim in quo
aliquid cognoscitur, ipsum magis et per prius cognoscitur. Sed anima
intellectiva hominis, in statu praesentis vitae, non cognoscit
rationes aeternas, quia non cognoscit ipsum Deum, in quo rationes
aeternae existunt, sed ei sicut ignoto coniungitur, ut Dionysius
dicit in I cap. mysticae theologiae. Ergo anima non cognoscit omnia
in rationibus aeternis.
2. Praeterea, Rom. I, dicitur quod invisibilia Dei per ea quae
facta sunt, conspiciuntur. Sed inter invisibilia Dei numerantur
rationes aeternae. Ergo rationes aeternae per creaturas materiales
cognoscuntur, et non e converso.
3. Praeterea, rationes aeternae nihil aliud sunt quam ideae, dicit
enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod ideae sunt
rationes stabiles rerum in mente divina existentes. Si ergo dicatur
quod anima intellectiva cognoscit omnia in rationibus aeternis, redibit
opinio Platonis, qui posuit omnem scientiam ab ideis derivari.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XII Confess., si ambo
videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico,
ubi quaeso id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me sed ambo in
ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate. Veritas
autem incommutabilis in aeternis rationibus continetur. Ergo anima
intellectiva omnia vera cognoscit in rationibus aeternis.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in II de Doctr.
Christ., philosophi qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae
accommoda dixerunt, ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in usum
nostrum vindicanda sunt. Habent enim doctrinae gentilium quaedam
simulata et superstitiosa figmenta, quae unusquisque nostrum de
societate gentilium exiens, debet evitare. Et ideo Augustinus, qui
doctrinis Platonicorum imbutus fuerat, si qua invenit fidei accommoda
in eorum dictis, assumpsit; quae vero invenit fidei nostrae adversa,
in melius commutavit. Posuit autem Plato, sicut supra dictum est,
formas rerum per se subsistere a materia separatas, quas ideas
vocabat, per quarum participationem dicebat intellectum nostrum omnia
cognoscere; ut sicut materia corporalis per participationem ideae
lapidis fit lapis, ita intellectus noster per participationem eiusdem
ideae cognosceret lapidem. Sed quia videtur esse alienum a fide quod
formae rerum extra res per se subsistant absque materia, sicut
Platonici posuerunt, dicentes per se vitam aut per se sapientiam esse
quasdam substantias creatrices, ut Dionysius dicit XI cap. de
Div. Nom.; ideo Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
posuit loco harum idearum quas Plato ponebat, rationes omnium
creaturarum in mente divina existere, secundum quas omnia formantur,
et secundum quas etiam anima humana omnia cognoscit. Cum ergo
quaeritur utrum anima humana in rationibus aeternis omnia cognoscat,
dicendum est quod aliquid in aliquo dicitur cognosci dupliciter. Uno
modo, sicut in obiecto cognito; sicut aliquis videt in speculo ea
quorum imagines in speculo resultant. Et hoc modo anima, in statu
praesentis vitae, non potest videre omnia in rationibus aeternis; sed
sic in rationibus aeternis cognoscunt omnia beati, qui Deum vident et
omnia in ipso. Alio modo dicitur aliquid cognosci in aliquo sicut in
cognitionis principio; sicut si dicamus quod in sole videntur ea quae
videntur per solem. Et sic necesse est dicere quod anima humana omnia
cognoscat in rationibus aeternis, per quarum participationem omnia
cognoscimus. Ipsum enim lumen intellectuale quod est in nobis, nihil
est aliud quam quaedam participata similitudo luminis increati, in quo
continentur rationes aeternae. Unde in Psalmo IV, dicitur, multi
dicunt, quis ostendit nobis bona? Cui quaestioni Psalmista
respondet, dicens, signatum est super nos lumen vultus tui, domine.
Quasi dicat, per ipsam sigillationem divini luminis in nobis, omnia
nobis demonstrantur. Quia tamen praeter lumen intellectuale in nobis,
exiguntur species intelligibiles a rebus acceptae, ad scientiam de
rebus materialibus habendam; ideo non per solam participationem
rationum aeternarum de rebus materialibus notitiam habemus, sicut
Platonici posuerunt quod sola idearum participatio sufficit ad
scientiam habendam. Unde Augustinus dicit, in IV de Trin.,
numquid quia philosophi documentis certissimis persuadent aeternis
rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis
rationibus perspicere, vel ex ipsis colligere quot sint animalium
genera, quae semina singulorum? Nonne ista omnia per locorum ac
temporum historiam quaesierunt? Quod autem Augustinus non sic
intellexerit omnia cognosci in rationibus aeternis, vel in
incommutabili veritate, quasi ipsae rationes aeternae videantur, patet
per hoc quod ipse dicit in libro octoginta trium quaest., quod
rationalis anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura
fuerit, asseritur illi visioni, scilicet rationum aeternarum, esse
idonea; sicut sunt animae beatorum.
Et per haec patet responsio ad obiecta.
|
|