|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod intellectiva cognitio non
accipiatur a rebus sensibilibus. Dicit enim Augustinus, in libro
octoginta trium quaest., quod non est expectanda sinceritas veritatis
a corporis sensibus. Et hoc probat dupliciter. Uno modo, per hoc
quod omne quod corporeus sensus attingit, sine ulla intermissione
temporis commutatur, quod autem non manet, percipi non potest. Alio
modo, per hoc quod omnia quae per corpus sentimus, etiam cum non
adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur, ut in somno vel
furore; non autem sensibus discernere valemus utrum ipsa sensibilia,
vel imagines eorum falsas sentiamus. Nihil autem percipi potest quod a
falso non discernitur. Et sic concludit quod non est expectanda
veritas a sensibus. Sed cognitio intellectualis est apprehensiva
veritatis. Non ergo cognitio intellectualis est expectanda a
sensibus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt.,
non est putandum facere aliquid corpus in spiritum, tanquam spiritus
corpori facienti materiae vice subdatur, omni enim modo praestantior
est qui facit, ea re de qua aliquid facit. Unde concludit quod
imaginem corporis non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in seipso
facit. Non ergo intellectualis cognitio a sensibilibus derivatur.
3. Praeterea, effectus non se extendit ultra virtutem suae causae.
Sed intellectualis cognitio se extendit ultra sensibilia, intelligimus
enim quaedam quae sensu percipi non possunt. Intellectualis ergo
cognitio non derivatur a rebus sensibilibus.
Sed contra est quod philosophus probat, I Metaphys., et in fine
Poster., quod principium nostrae cognitionis est a sensu.
Respondeo dicendum quod circa istam quaestionem triplex fuit
philosophorum opinio. Democritus enim posuit quod nulla est alia causa
cuiuslibet nostrae cognitionis, nisi cum ab his corporibus quae
cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animas nostras; ut
Augustinus dicit in epistola sua ad Dioscorum. Et Aristoteles etiam
dicit, in libro de Somn. et Vigil., quod Democritus posuit
cognitionem fieri per idola et defluxiones. Et huius positionis ratio
fuit, quia tam ipse Democritus quam alii antiqui naturales non
ponebant intellectum differre a sensu, ut Aristoteles dicit in libro
de anima. Et ideo, quia sensus immutatur a sensibili, arbitrabantur
omnem nostram cognitionem fieri per solam immutationem a sensibilibus.
Quam quidem immutationem Democritus asserebat fieri per imaginum
defluxiones. Plato vero e contrario posuit intellectum differre a
sensu; et intellectum quidem esse virtutem immaterialem organo corporeo
non utentem in suo actu. Et quia incorporeum non potest immutari a
corporeo, posuit quod cognitio intellectualis non fit per immutationem
intellectus a sensibilibus, sed per participationem formarum
intelligibilium separatarum, ut dictum est. Sensum etiam posuit
virtutem quandam per se operantem. Unde nec ipse sensus, cum sit
quaedam vis spiritualis, immutatur a sensibilibus, sed organa sensuum
a sensibilibus immutantur, ex qua immutatione anima quodammodo
excitatur ut in se species sensibilium formet. Et hanc opinionem
tangere videtur Augustinus, XII super Gen. ad Litt., ubi dicit
quod corpus non sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur
ad formandum in seipsa quod extrinsecus nuntiatur. Sic igitur secundum
Platonis opinionem, neque intellectualis cognitio a sensibili
procedit, neque etiam sensibilis totaliter a sensibilibus rebus; sed
sensibilia excitant animam sensibilem ad sentiendum, et similiter
sensus excitant animam intellectivam ad intelligendum. Aristoteles
autem media via processit. Posuit enim cum Platone intellectum
differre a sensu. Sed sensum posuit propriam operationem non habere
sine communicatione corporis; ita quod sentire non sit actus animae
tantum, sed coniuncti. Et similiter posuit de omnibus operationibus
sensitivae partis. Quia igitur non est inconveniens quod sensibilia
quae sunt extra animam, causent aliquid in coniunctum, in hoc
Aristoteles cum Democrito concordavit, quod operationes sensitivae
partis causentur per impressionem sensibilium in sensum, non per modum
defluxionis, ut Democritus posuit, sed per quandam operationem. Nam
et Democritus omnem actionem fieri posuit per influxionem atomorum, ut
patet in I de Generat. Intellectum vero posuit Aristoteles habere
operationem absque communicatione corporis. Nihil autem corporeum
imprimere potest in rem incorpoream. Et ideo ad causandam
intellectualem operationem, secundum Aristotelem, non sufficit sola
impressio sensibilium corporum, sed requiritur aliquid nobilius, quia
agens est honorabilius patiente, ut ipse dicit. Non tamen ita quod
intellectualis operatio causetur in nobis ex sola impressione aliquarum
rerum superiorum, ut Plato posuit, sed illud superius et nobilius
agens quod vocat intellectum agentem, de quo iam supra diximus, facit
phantasmata a sensibus accepta intelligibilia in actu, per modum
abstractionis cuiusdam. Secundum hoc ergo, ex parte phantasmatum
intellectualis operatio a sensu causatur. Sed quia phantasmata non
sufficiunt immutare intellectum possibilem, sed oportet quod fiant
intelligibilia actu per intellectum agentem; non potest dici quod
sensibilis cognitio sit totalis et perfecta causa intellectualis
cognitionis, sed magis quodammodo est materia causae.
Ad primum ergo dicendum quod per verba illa Augustini datur intelligi
quod veritas non sit totaliter a sensibus expectanda. Requiritur enim
lumen intellectus agentis, per quod immutabiliter veritatem in rebus
mutabilibus cognoscamus, et discernamus ipsas res a similitudinibus
rerum.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi non loquitur de intellectuali
cognitione, sed de imaginaria. Et quia, secundum Platonis
opinionem, vis imaginaria habet operationem quae est animae solius;
eadem ratione usus est Augustinus ad ostendendum quod corpora non
imprimunt suas similitudines in vim imaginariam, sed hoc facit ipsa
anima, qua utitur Aristoteles ad probandum intellectum agentem esse
aliquid separatum, quia scilicet agens est honorabilius patiente. Et
procul dubio oportet, secundum hanc positionem, in vi imaginativa
ponere non solum potentiam passivam, sed etiam activam. Sed si
ponamus, secundum opinionem Aristotelis, quod actio virtutis
imaginativae sit coniuncti, nulla sequitur difficultas, quia corpus
sensibile est nobilius organo animalis, secundum hoc quod comparatur ad
ipsum ut ens in actu ad ens in potentia, sicut coloratum in actu ad
pupillam, quae colorata est in potentia. Posset tamen dici quod,
quamvis prima immutatio virtutis imaginariae sit per motum sensibilium,
quia phantasia est motus factus secundum sensum, ut dicitur in libro de
anima; tamen est quaedam operatio animae in homine quae dividendo et
componendo format diversas rerum imagines, etiam quae non sunt a
sensibus acceptae. Et quantum ad hoc possunt accipi verba Augustini.
Ad tertium dicendum quod sensitiva cognitio non est tota causa
intellectualis cognitionis. Et ideo non est mirum si intellectualis
cognitio ultra sensitivam se extendit.
|
|