|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod intellectus possit actu
intelligere per species intelligibiles quas penes se habet, non
convertendo se ad phantasmata. Intellectus enim fit in actu per
speciem intelligibilem qua informatur. Sed intellectum esse in actu,
est ipsum intelligere. Ergo species intelligibiles sufficiunt ad hoc
quod intellectus actu intelligat, absque hoc quod ad phantasmata se
convertat.
2. Praeterea, magis dependet imaginatio a sensu, quam intellectus
ab imaginatione. Sed imaginatio potest imaginari actu, absentibus
sensibilibus. Ergo multo magis intellectus potest intelligere actu,
non convertendo se ad phantasmata.
3. Praeterea, incorporalium non sunt aliqua phantasmata, quia
imaginatio tempus et continuum non transcendit. Si ergo intellectus
noster non posset aliquid intelligere in actu nisi converteretur ad
phantasmata, sequeretur quod non posset intelligere incorporeum
aliquid. Quod patet esse falsum, intelligimus enim veritatem ipsam,
et Deum et Angelos.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod nihil
sine phantasmate intelligit anima.
Respondeo dicendum quod impossibile est intellectum nostrum, secundum
praesentis vitae statum, quo passibili corpori coniungitur, aliquid
intelligere in actu, nisi convertendo se ad phantasmata. Et hoc
duobus indiciis apparet. Primo quidem quia, cum intellectus sit vis
quaedam non utens corporali organo, nullo modo impediretur in suo actu
per laesionem alicuius corporalis organi, si non requireretur ad eius
actum actus alicuius potentiae utentis organo corporali. Utuntur autem
organo corporali sensus et imaginatio et aliae vires pertinentes ad
partem sensitivam. Unde manifestum est quod ad hoc quod intellectus
actu intelligat, non solum accipiendo scientiam de novo, sed etiam
utendo scientia iam acquisita, requiritur actus imaginationis et
ceterarum virtutum. Videmus enim quod, impedito actu virtutis
imaginativae per laesionem organi, ut in phreneticis; et similiter
impedito actu memorativae virtutis, ut in lethargicis; impeditur homo
ab intelligendo in actu etiam ea quorum scientiam praeaccepit.
Secundo, quia hoc quilibet in seipso experiri potest, quod quando
aliquis conatur aliquid intelligere, format aliqua phantasmata sibi per
modum exemplorum, in quibus quasi inspiciat quod intelligere studet.
Et inde est etiam quod quando alium volumus facere aliquid
intelligere, proponimus ei exempla, ex quibus sibi phantasmata formare
possit ad intelligendum. Huius autem ratio est, quia potentia
cognoscitiva proportionatur cognoscibili. Unde intellectus angelici,
qui est totaliter a corpore separatus, obiectum proprium est substantia
intelligibilis a corpore separata; et per huiusmodi intelligibilia
materialia cognoscit. Intellectus autem humani, qui est coniunctus
corpori, proprium obiectum est quidditas sive natura in materia
corporali existens; et per huiusmodi naturas visibilium rerum etiam in
invisibilium rerum aliqualem cognitionem ascendit. De ratione autem
huius naturae est, quod in aliquo individuo existat, quod non est
absque materia corporali, sicut de ratione naturae lapidis est quod sit
in hoc lapide, et de ratione naturae equi quod sit in hoc equo, et sic
de aliis. Unde natura lapidis, vel cuiuscumque materialis rei,
cognosci non potest complete et vere, nisi secundum quod cognoscitur ut
in particulari existens. Particulare autem apprehendimus per sensum et
imaginationem. Et ideo necesse est ad hoc quod intellectus actu
intelligat suum obiectum proprium, quod convertat se ad phantasmata,
ut speculetur naturam universalem in particulari existentem. Si autem
proprium obiectum intellectus nostri esset forma separata; vel si
naturae rerum sensibilium subsisterent non in particularibus, secundum
Platonicos; non oporteret quod intellectus noster semper intelligendo
converteret se ad phantasmata.
Ad primum ergo dicendum quod species conservatae in intellectu
possibili, in eo existunt habitualiter quando actu non intelligit,
sicut supra dictum est. Unde ad hoc quod intelligamus in actu, non
sufficit ipsa conservatio specierum; sed oportet quod eis utamur
secundum quod convenit rebus quarum sunt species, quae sunt naturae in
particularibus existentes.
Ad secundum dicendum quod etiam ipsum phantasma est similitudo rei
particularis, unde non indiget imaginatio aliqua alia similitudine
particularis, sicut indiget intellectus.
Ad tertium dicendum quod incorporea, quorum non sunt phantasmata,
cognoscuntur a nobis per comparationem ad corpora sensibilia, quorum
sunt phantasmata. Sicut veritatem intelligimus ex consideratione rei
circa quam veritatem speculamur; Deum autem, ut Dionysius dicit,
cognoscimus ut causam, et per excessum, et per remotionem; alias
etiam incorporeas substantias, in statu praesentis vitae, cognoscere
non possumus nisi per remotionem, vel aliquam comparationem ad
corporalia. Et ideo cum de huiusmodi aliquid intelligimus, necesse
habemus converti ad phantasmata corporum, licet ipsorum non sint
phantasmata.
|
|