|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod iudicium intellectus non
impediatur per ligamentum sensus. Superius enim non dependet ab
inferiori. Sed iudicium intellectus est supra sensum. Ergo iudicium
intellectus non impeditur per ligamentum sensus.
2. Praeterea, syllogizare est actus intellectus. In somno autem
ligatur sensus, ut dicitur in libro de Somn. et Vig.; contingit
tamen quandoque quod aliquis dormiens syllogizat. Ergo non impeditur
iudicium intellectus per ligamentum sensus.
Sed contra est quod in dormiendo ea quae contra licitos mores
contingunt, non imputantur ad peccatum; ut Augustinus in XII super
Gen. ad Litt. dicit. Hoc autem non esset si homo in dormiendo
liberum usum rationis et intellectus haberet. Ergo impeditur rationis
usus per ligamentum sensus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, proprium obiectum
intellectui nostro proportionatum est natura rei sensibilis. Iudicium
autem perfectum de re aliqua dari non potest, nisi ea omnia quae ad rem
pertinent cognoscantur, et praecipue si ignoretur id quod est terminus
et finis iudicii. Dicit autem philosophus, in III de caelo, quod
sicut finis factivae scientiae est opus, ita naturalis scientiae finis
est quod videtur principaliter secundum sensum, faber enim non quaerit
cognitionem cultelli nisi propter opus, ut operetur hunc particularem
cultellum; et similiter naturalis non quaerit cognoscere naturam
lapidis et equi, nisi ut sciat rationes eorum quae videntur secundum
sensum. Manifestum est autem quod non posset esse perfectum iudicium
fabri de cultello, si opus ignoraret, et similiter non potest esse
perfectum iudicium scientiae naturalis de rebus naturalibus, si
sensibilia ignorentur. Omnia autem quae in praesenti statu
intelligimus, cognoscuntur a nobis per comparationem ad res sensibiles
naturales. Unde impossibile est quod sit in nobis iudicium intellectus
perfectum, cum ligamento sensus, per quem res sensibiles cognoscimus.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis intellectus sit superior sensu,
accipit tamen aliquo modo a sensu, et eius obiecta prima et principalia
in sensibilibus fundantur. Et ideo necesse est quod impediatur
iudicium intellectus ex ligamento sensus.
Ad secundum dicendum quod sensus ligatur in dormientibus propter
evaporationes quasdam et fumositates resolutas, ut dicitur in libro de
Somn. et Vig. Et ideo secundum dispositionem huiusmodi
evaporationum, contingit esse ligamentum sensus maius vel minus.
Quando enim multus fuerit motus vaporum, ligatur non solum sensus,
sed etiam imaginatio, ita ut nulla appareant phantasmata; sicut
praecipue accidit cum aliquis incipit dormire post multum cibum et
potum. Si vero motus vaporum aliquantulum fuerit remissior, apparent
phantasmata, sed distorta et inordinata; sicut accidit in
febricitantibus. Si vero adhuc magis motus sedetur, apparent
phantasmata ordinata; sicut maxime solet contingere in fine
dormitionis, et in hominibus sobriis et habentibus fortem
imaginationem. Si autem motus vaporum fuerit modicus, non solum
imaginatio remanet libera, sed etiam ipse sensus communis ex parte
solvitur; ita quod homo iudicat interdum in dormiendo ea quae videt
somnia esse, quasi diiudicans inter res et rerum similitudines. Sed
tamen ex aliqua parte remanet sensus communis ligatus; et ideo, licet
aliquas similitudines discernat a rebus, tamen semper in aliquibus
decipitur. Sic igitur per modum quo sensus solvitur et imaginatio in
dormiendo, liberatur et iudicium intellectus, non tamen ex toto.
Unde illi qui dormiendo syllogizant, cum excitantur, semper
recognoscunt se in aliquo defecisse.
|
|