|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster non
intelligat res corporeas et materiales per abstractionem a
phantasmatibus. Quicumque enim intellectus intelligit rem aliter quam
sit, est falsus. Formae autem rerum materialium non sunt abstractae a
particularibus, quorum similitudines sunt phantasmata. Si ergo
intelligamus res materiales per abstractionem specierum a
phantasmatibus, erit falsitas in intellectu nostro.
2. Praeterea, res materiales sunt res naturales, in quarum
definitione cadit materia. Sed nihil potest intelligi sine eo quod
cadit in definitione eius. Ergo res materiales non possunt intelligi
sine materia. Sed materia est individuationis principium. Ergo res
materiales non possunt intelligi per abstractionem universalis a
particulari, quod est abstrahere species intelligibiles a
phantasmatibus.
3. Praeterea, in III de anima dicitur quod phantasmata se habent
ad animam intellectivam sicut colores ad visum. Sed visio non fit per
abstractionem aliquarum specierum a coloribus, sed per hoc quod colores
imprimunt in visum. Ergo nec intelligere contingit per hoc quod
aliquid abstrahatur a phantasmatibus, sed per hoc quod phantasmata
imprimunt in intellectum.
4. Praeterea, ut dicitur in III de anima, in intellectiva anima
sunt duo, scilicet intellectus possibilis, et agens. Sed abstrahere
a phantasmatibus species intelligibiles non pertinet ad intellectum
possibilem, sed recipere species iam abstractas. Sed nec etiam
videtur pertinere ad intellectum agentem, qui se habet ad phantasmata
sicut lumen ad colores, quod non abstrahit aliquid a coloribus, sed
magis eis influit. Ergo nullo modo intelligimus abstrahendo a
phantasmatibus.
5. Praeterea, philosophus, in III de anima, dicit quod
intellectus intelligit species in phantasmatibus. Non ergo eas
abstrahendo.
Sed contra est quod dicitur in III de anima, quod sicut res sunt
separabiles a materia, sic circa intellectum sunt. Ergo oportet quod
materialia intelligantur inquantum a materia abstrahuntur, et a
similitudinibus materialibus, quae sunt phantasmata.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, obiectum
cognoscibile proportionatur virtuti cognoscitivae. Est autem triplex
gradus cognoscitivae virtutis. Quaedam enim cognoscitiva virtus est
actus organi corporalis, scilicet sensus. Et ideo obiectum cuiuslibet
sensitivae potentiae est forma prout in materia corporali existit. Et
quia huiusmodi materia est individuationis principium, ideo omnis
potentia sensitivae partis est cognoscitiva particularium tantum.
Quaedam autem virtus cognoscitiva est quae neque est actus organi
corporalis, neque est aliquo modo corporali materiae coniuncta, sicut
intellectus angelicus. Et ideo huius virtutis cognoscitivae obiectum
est forma sine materia subsistens, etsi enim materialia cognoscant,
non tamen nisi in immaterialibus ea intuentur, scilicet vel in seipsis
vel in Deo. Intellectus autem humanus medio modo se habet, non enim
est actus alicuius organi, sed tamen est quaedam virtus animae, quae
est forma corporis, ut ex supra dictis patet. Et ideo proprium eius
est cognoscere formam in materia quidem corporali individualiter
existentem, non tamen prout est in tali materia. Cognoscere vero id
quod est in materia individuali, non prout est in tali materia, est
abstrahere formam a materia individuali, quam repraesentant
phantasmata. Et ideo necesse est dicere quod intellectus noster
intelligit materialia abstrahendo a phantasmatibus; et per materialia
sic considerata in immaterialium aliqualem cognitionem devenimus, sicut
e contra Angeli per immaterialia materialia cognoscunt. Plato vero,
attendens solum ad immaterialitatem intellectus humani, non autem ad
hoc quod est corpori quodammodo unitus, posuit obiectum intellectus
ideas separatas; et quod intelligimus, non quidem abstrahendo, sed
magis abstracta participando, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod abstrahere contingit dupliciter. Uno
modo, per modum compositionis et divisionis; sicut cum intelligimus
aliquid non esse in alio, vel esse separatum ab eo. Alio modo, per
modum simplicis et absolutae considerationis; sicut cum intelligimus
unum, nihil considerando de alio. Abstrahere igitur per intellectum
ea quae secundum rem non sunt abstracta, secundum primum modum
abstrahendi, non est absque falsitate. Sed secundo modo abstrahere
per intellectum quae non sunt abstracta secundum rem, non habet
falsitatem; ut in sensibilibus manifeste apparet. Si enim
intelligamus vel dicamus colorem non inesse corpori colorato, vel esse
separatum ab eo, erit falsitas in opinione vel in oratione. Si vero
consideremus colorem et proprietates eius, nihil considerantes de pomo
colorato; vel quod sic intelligimus, etiam voce exprimamus; erit
absque falsitate opinionis et orationis. Pomum enim non est de ratione
coloris; et ideo nihil prohibet colorem intelligi, nihil intelligendo
de pomo. Similiter dico quod ea quae pertinent ad rationem speciei
cuiuslibet rei materialis, puta lapidis aut hominis aut equi, possunt
considerari sine principiis individualibus, quae non sunt de ratione
speciei. Et hoc est abstrahere universale a particulari, vel speciem
intelligibilem a phantasmatibus, considerare scilicet naturam speciei
absque consideratione individualium principiorum, quae per phantasmata
repraesentantur. Cum ergo dicitur quod intellectus est falsus qui
intelligit rem aliter quam sit, verum est si ly aliter referatur ad rem
intellectam. Tunc enim intellectus est falsus, quando intelligit rem
esse aliter quam sit. Unde falsus esset intellectus, si sic
abstraheret speciem lapidis a materia, ut intelligeret eam non esse in
materia, ut Plato posuit. Non est autem verum quod proponitur, si
ly aliter accipiatur ex parte intelligentis. Est enim absque falsitate
ut alius sit modus intelligentis in intelligendo, quam modus rei in
existendo, quia intellectum est in intelligente immaterialiter, per
modum intellectus; non autem materialiter, per modum rei materialis.
Ad secundum dicendum quod quidam putaverunt quod species rei naturalis
sit forma solum, et quod materia non sit pars speciei. Sed secundum
hoc, in definitionibus rerum naturalium non poneretur materia. Et
ideo aliter dicendum est, quod materia est duplex, scilicet communis,
et signata vel individualis, communis quidem, ut caro et os;
individualis autem, ut hae carnes et haec ossa. Intellectus igitur
abstrahit speciem rei naturalis a materia sensibili individuali, non
autem a materia sensibili communi. Sicut speciem hominis abstrahit ab
his carnibus et his ossibus, quae non sunt de ratione speciei, sed
sunt partes individui, ut dicitur in VII Metaphys.; et ideo sine
eis considerari potest. Sed species hominis non potest abstrahi per
intellectum a carnibus et ossibus. Species autem mathematicae possunt
abstrahi per intellectum a materia sensibili non solum individuali, sed
etiam communi; non tamen a materia intelligibili communi, sed solum
individuali. Materia enim sensibilis dicitur materia corporalis
secundum quod subiacet qualitatibus sensibilibus, scilicet calido et
frigido, duro et molli, et huiusmodi. Materia vero intelligibilis
dicitur substantia secundum quod subiacet quantitati. Manifestum est
autem quod quantitas prius inest substantiae quam qualitates
sensibiles. Unde quantitates, ut numeri et dimensiones et figurae,
quae sunt terminationes quantitatum, possunt considerari absque
qualitatibus sensibilibus, quod est eas abstrahi a materia sensibili,
non tamen possunt considerari sine intellectu substantiae quantitati
subiectae, quod esset eas abstrahi a materia intelligibili communi.
Possunt tamen considerari sine hac vel illa substantia; quod est eas
abstrahi a materia intelligibili individuali. Quaedam vero sunt quae
possunt abstrahi etiam a materia intelligibili communi, sicut ens,
unum, potentia et actus, et alia huiusmodi, quae etiam esse possunt
absque omni materia, ut patet in substantiis immaterialibus. Et quia
Plato non consideravit quod dictum est de duplici modo abstractionis,
omnia quae diximus abstrahi per intellectum, posuit abstracta esse
secundum rem.
Ad tertium dicendum quod colores habent eundem modum existendi prout
sunt in materia corporali individuali, sicut et potentia visiva, et
ideo possunt imprimere suam similitudinem in visum. Sed phantasmata,
cum sint similitudines individuorum, et existant in organis corporeis,
non habent eundem modum existendi quem habet intellectus humanus, ut ex
dictis patet; et ideo non possunt sua virtute imprimere in intellectum
possibilem. Sed virtute intellectus agentis resultat quaedam
similitudo in intellectu possibili ex conversione intellectus agentis
supra phantasmata, quae quidem est repraesentativa eorum quorum sunt
phantasmata, solum quantum ad naturam speciei. Et per hunc modum
dicitur abstrahi species intelligibilis a phantasmatibus, non quod
aliqua eadem numero forma, quae prius fuit in phantasmatibus,
postmodum fiat in intellectu possibili, ad modum quo corpus accipitur
ab uno loco et transfertur ad alterum.
Ad quartum dicendum quod phantasmata et illuminantur ab intellectu
agente; et iterum ab eis, per virtutem intellectus agentis, species
intelligibiles abstrahuntur. Illuminantur quidem, quia, sicut pars
sensitiva ex coniunctione ad intellectivam efficitur virtuosior, ita
phantasmata ex virtute intellectus agentis redduntur habilia ut ab eis
intentiones intelligibiles abstrahantur. Abstrahit autem intellectus
agens species intelligibiles a phantasmatibus, inquantum per virtutem
intellectus agentis accipere possumus in nostra consideratione naturas
specierum sine individualibus conditionibus, secundum quarum
similitudines intellectus possibilis informatur.
Ad quintum dicendum quod intellectus noster et abstrahit species
intelligibiles a phantasmatibus, inquantum considerat naturas rerum in
universali; et tamen intelligit eas in phantasmatibus, quia non potest
intelligere etiam ea quorum species abstrahit, nisi convertendo se ad
phantasmata, ut supra dictum est.
|
|