|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod species intelligibiles
a phantasmatibus abstractae, se habeant ad intellectum nostrum sicut id
quod intelligitur. Intellectum enim in actu est in intelligente, quia
intellectum in actu est ipse intellectus in actu. Sed nihil de re
intellecta est in intellectu actu intelligente, nisi species
intelligibilis abstracta. Ergo huiusmodi species est ipsum intellectum
in actu.
2. Praeterea, intellectum in actu oportet in aliquo esse, alioquin
nihil esset. Sed non est in re quae est extra animam, quia, cum res
extra animam sit materialis, nihil quod est in ea, potest esse
intellectum in actu. Relinquitur ergo quod intellectum in actu sit in
intellectu. Et ita nihil est aliud quam species intelligibilis
praedicta.
3. Praeterea, philosophus dicit, in I Periherm., quod voces
sunt notae earum quae sunt in anima passionum. Sed voces significant
res intellectas, id enim voce significamus quod intelligimus. Ergo
ipsae passiones animae, scilicet species intelligibiles, sunt ea quae
intelliguntur in actu.
Sed contra, species intelligibilis se habet ad intellectum, sicut
species sensibilis ad sensum. Sed species sensibilis non est illud
quod sentitur, sed magis id quo sensus sentit. Ergo species
intelligibilis non est quod intelligitur actu, sed id quo intelligit
intellectus.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod vires cognoscitivae quae
sunt in nobis, nihil cognoscunt nisi proprias passiones; puta quod
sensus non sentit nisi passionem sui organi. Et secundum hoc,
intellectus nihil intelligit nisi suam passionem, idest speciem
intelligibilem in se receptam. Et secundum hoc, species huiusmodi est
ipsum quod intelligitur. Sed haec opinio manifeste apparet falsa ex
duobus. Primo quidem, quia eadem sunt quae intelligimus, et de
quibus sunt scientiae. Si igitur ea quae intelligimus essent solum
species quae sunt in anima, sequeretur quod scientiae omnes non essent
de rebus quae sunt extra animam, sed solum de speciebus
intelligibilibus quae sunt in anima; sicut secundum Platonicos omnes
scientiae sunt de ideis, quas ponebant esse intellecta in actu.
Secundo, quia sequeretur error antiquorum dicentium quod omne quod
videtur est verum; et sic quod contradictoriae essent simul verae. Si
enim potentia non cognoscit nisi propriam passionem, de ea solum
iudicat. Sic autem videtur aliquid, secundum quod potentia
cognoscitiva afficitur. Semper ergo iudicium potentiae cognoscitivae
erit de eo quod iudicat, scilicet de propria passione, secundum quod
est; et ita omne iudicium erit verum. Puta si gustus non sentit nisi
propriam passionem, cum aliquis habens sanum gustum iudicat mel esse
dulce, vere iudicabit; et similiter si ille qui habet gustum
infectum, iudicet mel esse amarum, vere iudicabit, uterque enim
iudicat secundum quod gustus eius afficitur. Et sic sequitur quod
omnis opinio aequaliter erit vera, et universaliter omnis acceptio.
Et ideo dicendum est quod species intelligibilis se habet ad
intellectum ut quo intelligit intellectus. Quod sic patet. Cum enim
sit duplex actio, sicut dicitur IX Metaphys., una quae manet in
agente, ut videre et intelligere, altera quae transit in rem
exteriorem, ut calefacere et secare; utraque fit secundum aliquam
formam. Et sicut forma secundum quam provenit actio tendens in rem
exteriorem, est similitudo obiecti actionis, ut calor calefacientis
est similitudo calefacti; similiter forma secundum quam provenit actio
manens in agente, est similitudo obiecti. Unde similitudo rei
visibilis est secundum quam visus videt; et similitudo rei
intellectae, quae est species intelligibilis, est forma secundum quam
intellectus intelligit. Sed quia intellectus supra seipsum
reflectitur, secundum eandem reflexionem intelligit et suum
intelligere, et speciem qua intelligit. Et sic species intellectiva
secundario est id quod intelligitur. Sed id quod intelligitur primo,
est res cuius species intelligibilis est similitudo. Et hoc etiam
patet ex antiquorum opinione, qui ponebant simile simili cognosci.
Ponebant enim quod anima per terram quae in ipsa erat, cognosceret
terram quae extra ipsam erat; et sic de aliis. Si ergo accipiamus
speciem terrae loco terrae, secundum doctrinam Aristotelis, qui dicit
quod lapis non est in anima, sed species lapidis; sequetur quod anima
per species intelligibiles cognoscat res quae sunt extra animam.
Ad primum ergo dicendum quod intellectum est in intelligente per suam
similitudinem. Et per hunc modum dicitur quod intellectum in actu est
intellectus in actu, inquantum similitudo rei intellectae est forma
intellectus; sicut similitudo rei sensibilis est forma sensus in actu.
Unde non sequitur quod species intelligibilis abstracta sit id quod
actu intelligitur, sed quod sit similitudo eius.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur intellectum in actu, duo
importantur, scilicet res quae intelligitur, et hoc quod est ipsum
intelligi. Et similiter cum dicitur universale abstractum, duo
intelliguntur, scilicet ipsa natura rei, et abstractio seu
universalitas. Ipsa igitur natura cui accidit vel intelligi vel
abstrahi, vel intentio universalitatis, non est nisi in singularibus;
sed hoc ipsum quod est intelligi vel abstrahi, vel intentio
universalitatis, est in intellectu. Et hoc possumus videre per simile
in sensu. Visus enim videt colorem pomi sine eius odore. Si ergo
quaeratur ubi sit color qui videtur sine odore manifestum est quod color
qui videtur, non est nisi in pomo; sed quod sit sine odore perceptus,
hoc accidit ei ex parte visus, inquantum in visu est similitudo coloris
et non odoris. Similiter humanitas quae intelligitur, non est nisi in
hoc vel in illo homine, sed quod humanitas apprehendatur sine
individualibus conditionibus, quod est ipsam abstrahi, ad quod
sequitur intentio universalitatis, accidit humanitatis secundum quod
percipitur ab intellectu, in quo est similitudo naturae speciei, et
non individualium principiorum.
Ad tertium dicendum quod in parte sensitiva invenitur duplex operatio.
Una secundum solam immutationem, et sic perficitur operatio sensus per
hoc quod immutatur a sensibili. Alia operatio est formatio, secundum
quod vis imaginativa format sibi aliquod idolum rei absentis, vel etiam
nunquam visae. Et utraque haec operatio coniungitur in intellectu.
Nam primo quidem consideratur passio intellectus possibilis secundum
quod informatur specie intelligibili. Qua quidem formatus, format
secundo vel definitionem vel divisionem vel compositionem, quae per
vocem significatur. Unde ratio quam significat nomen, est definitio;
et enuntiatio significat compositionem et divisionem intellectus. Non
ergo voces significant ipsas species intelligibiles; sed ea quae
intellectus sibi format ad iudicandum de rebus exterioribus.
|
|