|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod magis universalia non
sint priora in nostra cognitione intellectuali. Quia ea quae sunt
priora et notiora secundum naturam, sunt posteriora et minus nota
secundum nos. Sed universalia sunt priora secundum naturam, quia
prius est a quo non convertitur subsistendi consequentia. Ergo
universalia sunt posteriora in cognitione nostri intellectus.
2. Praeterea, composita sunt priora quoad nos quam simplicia. Sed
universalia sunt simpliciora. Ergo sunt posterius nota quoad nos.
3. Praeterea, philosophus dicit, in I Physic. quod definitum
prius cadit in cognitione nostra quam partes definitionis. Sed
universaliora sunt partes definitionis minus universalium, sicut animal
est pars definitionis hominis. Ergo universalia sunt posterius nota
quoad nos.
4. Praeterea, per effectus devenimus in causas et principia. Sed
universalia sunt quaedam principia. Ergo universalia sunt posterius
nota quoad nos.
Sed contra est quod dicitur in I Physic., quod ex universalibus in
singularia oportet devenire.
Respondeo dicendum quod in cognitione nostri intellectus duo oportet
considerare. Primo quidem, quod cognitio intellectiva aliquo modo a
sensitiva primordium sumit. Et quia sensus est singularium,
intellectus autem universalium; necesse est quod cognitio singularium,
quoad nos, prior sit quam universalium cognitio. Secundo oportet
considerare quod intellectus noster de potentia in actum procedit.
Omne autem quod procedit de potentia in actum, prius pervenit ad actum
incompletum, qui est medius inter potentiam et actum, quam ad actum
perfectum. Actus autem perfectus ad quem pervenit intellectus, est
scientia completa, per quam distincte et determinate res cognoscuntur.
Actus autem incompletus est scientia imperfecta, per quam sciuntur res
indistincte sub quadam confusione, quod enim sic cognoscitur, secundum
quid cognoscitur in actu, et quodammodo in potentia. Unde philosophus
dicit, in I Physic., quod sunt primo nobis manifesta et certa
confusa magis; posterius autem cognoscimus distinguendo distincte
principia et elementa. Manifestum est autem quod cognoscere aliquid in
quo plura continentur, sine hoc quod habeatur propria notitia
uniuscuiusque eorum quae continentur in illo, est cognoscere aliquid
sub confusione quadam. Sic autem potest cognosci tam totum
universale, in quo partes continentur in potentia, quam etiam totum
integrale, utrumque enim totum potest cognosci in quadam confusione,
sine hoc quod partes distincte cognoscantur. Cognoscere autem
distincte id quod continetur in toto universali, est habere cognitionem
de re minus communi. Sicut cognoscere animal indistincte, est
cognoscere animal inquantum est animal, cognoscere autem animal
distincte, est cognoscere animal inquantum est animal rationale vel
irrationale, quod est cognoscere hominem vel leonem. Prius igitur
occurrit intellectui nostro cognoscere animal quam cognoscere hominem,
et eadem ratio est si comparemus quodcumque magis universale ad minus
universale. Et quia sensus exit de potentia in actum sicut et
intellectus, idem etiam ordo cognitionis apparet in sensu. Nam prius
secundum sensum diiudicamus magis commune quam minus commune, et
secundum locum et secundum tempus. Secundum locum quidem, sicut, cum
aliquid videtur a remotis, prius deprehenditur esse corpus, quam
deprehendatur esse animal; et prius deprehenditur esse animal, quam
deprehendatur esse homo; et prius homo, quam Socrates vel Plato.
Secundum tempus autem, quia puer a principio prius distinguit hominem
a non homine, quam distinguat hunc hominem ab alio homine; et ideo
pueri a principio appellant omnes viros patres, posterius autem
determinant unumquemque, ut dicitur in I Physic. Et huius ratio
manifesta est. Quia qui scit aliquid indistincte, adhuc est in
potentia ut sciat distinctionis principium; sicut qui scit genus, est
in potentia ut sciat differentiam. Et sic patet quod cognitio
indistincta media est inter potentiam et actum. Est ergo dicendum quod
cognitio singularium est prior quoad nos quam cognitio universalium,
sicut cognitio sensitiva quam cognitio intellectiva. Sed tam secundum
sensum quam secundum intellectum, cognitio magis communis est prior
quam cognitio minus communis.
Ad primum ergo dicendum quod universale dupliciter potest considerari.
Uno modo, secundum quod natura universalis consideratur simul cum
intentione universalitatis. Et cum intentio universalitatis, ut
scilicet unum et idem habeat habitudinem ad multa, proveniat ex
abstractione intellectus, oportet quod secundum hunc modum universale
sit posterius. Unde in I de anima dicitur quod animal universale aut
nihil est, aut posterius est. Sed secundum Platonem, qui posuit
universalia subsistentia, secundum hanc considerationem universale
esset prius quam particularia, quae secundum eum non sunt nisi per
participationem universalium subsistentium, quae dicuntur ideae. Alio
modo potest considerari quantum ad ipsam naturam, scilicet animalitatis
vel humanitatis, prout invenitur in particularibus. Et sic dicendum
est quod duplex est ordo naturae. Unus secundum viam generationis et
temporis, secundum quam viam, ea quae sunt imperfecta et in potentia,
sunt priora. Et hoc modo magis commune est prius secundum naturam,
quod apparet manifeste in generatione hominis et animalis; nam prius
generatur animal quam homo, ut dicitur in libro de Generat. Animal.
Alius est ordo perfectionis, sive intentionis naturae; sicut actus
simpliciter est prius secundum naturam quam potentia, et perfectum
prius quam imperfectum. Et per hunc modum, minus commune est prius
secundum naturam quam magis commune, ut homo quam animal, naturae enim
intentio non sistit in generatione animalis, sed intendit generare
hominem.
Ad secundum dicendum quod universale magis commune comparatur ad minus
commune ut totum et ut pars. Ut totum quidem, secundum quod in magis
universali non solum continetur in potentia minus universale, sed etiam
alia; ut sub animali non solum homo, sed etiam equus. Ut pars
autem, secundum quod minus commune continet in sui ratione non solum
magis commune, sed etiam alia; ut homo non solum animal, sed etiam
rationale. Sic igitur animal consideratum in se, prius est in nostra
cognitione quam homo; sed homo est prius in nostra cognitione quam quod
animal sit pars rationis eius.
Ad tertium dicendum quod pars aliqua dupliciter potest cognosci. Uno
modo absolute, secundum quod in se est, et sic nihil prohibet prius
cognoscere partes quam totum, ut lapides quam domum. Alio modo,
secundum quod sunt partes huius totius, et sic necesse est quod prius
cognoscamus totum quam partes; prius enim cognoscimus domum quadam
confusa cognitione, quam distinguamus singulas partes eius. Sic
igitur dicendum est quod definientia, absolute considerata, sunt prius
nota quam definitum, alioquin non notificaretur definitum per ea. Sed
secundum quod sunt partes definitionis, sic sunt posterius nota, prius
enim cognoscimus hominem quadam confusa cognitione, quam sciamus
distinguere omnia quae sunt de hominis ratione.
Ad quartum dicendum quod universale, secundum quod accipitur cum
intentione universalitatis, est quidem quodammodo principium
cognoscendi, prout intentio universalitatis consequitur modum
intelligendi qui est per abstractionem. Non autem est necesse quod
omne quod est principium cognoscendi, sit principium essendi, ut
Plato existimavit, cum quandoque cognoscamus causam per effectum, et
substantiam per accidentia. Unde universale sic acceptum, secundum
sententiam Aristotelis, non est principium essendi, neque
substantia, ut patet in VII Metaphys. Si autem consideremus ipsam
naturam generis et speciei prout est in singularibus, sic quodammodo
habet rationem principii formalis respectu singularium, nam singulare
est propter materiam, ratio autem speciei sumitur ex forma. Sed
natura generis comparatur ad naturam speciei magis per modum materialis
principii, quia natura generis sumitur ab eo quod est materiale in re,
ratio vero speciei ab eo quod est formale; sicut ratio animalis a
sensitivo, ratio vero hominis ab intellectivo. Et inde est quod
ultima naturae intentio est ad speciem, non autem ad individuum, neque
ad genus, quia forma est finis generationis, materia vero est propter
formam. Non autem oportet quod cuiuslibet causae vel principii
cognitio sit posterior quoad nos, cum quandoque cognoscamus per causas
sensibiles, effectus ignotos; quandoque autem e converso.
|
|