|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod possimus multa simul
intelligere. Intellectus enim est supra tempus. Sed prius et
posterius ad tempus pertinent. Ergo intellectus non intelligit diversa
secundum prius et posterius, sed simul.
2. Praeterea, nihil prohibet diversas formas non oppositas simul
eidem actu inesse, sicut odorem et colorem pomo. Sed species
intelligibiles non sunt oppositae. Ergo nihil prohibet intellectum
unum simul fieri in actu secundum diversas species intelligibiles et sic
potest multa simul intelligere.
3. Praeterea, intellectus simul intelligit aliquod totum, ut
hominem vel domum. Sed in quolibet toto continentur multae partes.
Ergo intellectus simul multa intelligit.
4. Praeterea, non potest cognosci differentia unius ad alterum,
nisi simul utrumque apprehendatur, ut dicitur in libro de anima, et
eadem ratio est de quacumque alia comparatione. Sed intellectus noster
cognoscit differentiam et comparationem unius ad alterum. Ergo
cognoscit multa simul.
Sed contra est quod dicitur in libro Topic., quod intelligere est
unum solum, scire vero multa.
Respondeo dicendum quod intellectus quidem potest multa intelligere per
modum unius, non autem multa per modum multorum, dico autem per modum
unius vel multorum, per unam vel plures species intelligibiles. Nam
modus cuiusque actionis consequitur formam quae est actionis
principium. Quaecumque ergo intellectus potest intelligere sub una
specie, simul intelligere potest, et inde est quod Deus omnia simul
videt, quia omnia videt per unum, quod est essentia sua. Quaecumque
vero intellectus per diversas species intelligit, non simul
intelligit. Et huius ratio est, quia impossibile est idem subiectum
perfici simul pluribus formis unius generis et diversarum specierum,
sicut impossibile est quod idem corpus secundum idem simul coloretur
diversis coloribus, vel figuretur diversis figuris. Omnes autem
species intelligibiles sunt unius generis, quia sunt perfectiones unius
intellectivae potentiae; licet res quarum sunt species, sint
diversorum generum. Impossibile est ergo quod idem intellectus simul
perficiatur diversis speciebus intelligibilibus, ad intelligendum
diversa in actu.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus est supra tempus quod est
numerus motus corporalium rerum. Sed ipsa pluralitas specierum
intelligibilium causat vicissitudinem quandam intelligibilium
operationum, secundum quam una operatio est prior altera. Et hanc
vicissitudinem Augustinus nominat tempus, cum dicit, VIII super
Gen. ad Litt., quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus.
Ad secundum dicendum quod non solum oppositae formae non possunt esse
simul in eodem subiecto, sed nec quaecumque formae eiusdem generis,
licet non sint oppositae, sicut patet per exemplum inductum de
coloribus et figuris.
Ad tertium dicendum quod partes possunt intelligi dupliciter. Uno
modo, sub quadam confusione, prout sunt in toto, et sic cognoscuntur
per unam formam totius, et sic simul cognoscuntur. Alio modo,
cognitione distincta, secundum quod quaelibet cognoscitur per suam
speciem, et sic non simul intelliguntur.
Ad quartum dicendum quod quando intellectus intelligit differentiam vel
comparationem unius ad alterum, cognoscit utrumque differentium vel
comparatorum sub ratione ipsius comparationis vel differentiae; sicut
dictum est quod cognoscit partes sub ratione totius.
|
|