|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster non
intelligat componendo et dividendo. Compositio enim et divisio non est
nisi multorum. Sed intellectus non potest simul multa intelligere.
Ergo non potest intelligere componendo et dividendo.
2. Praeterea, omni compositioni et divisioni adiungitur tempus
praesens, praeteritum vel futurum. Sed intellectus abstrahit a
tempore, sicut etiam ab aliis particularibus conditionibus. Ergo
intellectus non intelligit componendo et dividendo.
3. Praeterea, intellectus intelligit per assimilationem ad res.
Sed compositio et divisio nihil est in rebus, nihil enim invenitur in
rebus nisi res quae significatur per praedicatum et subiectum, quae est
una et eadem si compositio est vera; homo enim est vere id quod est
animal. Ergo intellectus non componit et dividit.
Sed contra, voces significant conceptiones intellectus, ut dicit
philosophus in I Periherm. Sed in vocibus est compositio et
divisio; ut patet in propositionibus affirmativis et negativis. Ergo
intellectus componit et dividit.
Respondeo dicendum quod intellectus humanus necesse habet intelligere
componendo et dividendo. Cum enim intellectus humanus exeat de
potentia in actum, similitudinem quandam habet cum rebus
generabilibus, quae non statim perfectionem suam habent, sed eam
successive acquirunt. Et similiter intellectus humanus non statim in
prima apprehensione capit perfectam rei cognitionem; sed primo
apprehendit aliquid de ipsa, puta quidditatem ipsius rei, quae est
primum et proprium obiectum intellectus; et deinde intelligit
proprietates et accidentia et habitudines circumstantes rei essentiam.
Et secundum hoc, necesse habet unum apprehensum alii componere vel
dividere; et ex una compositione vel divisione ad aliam procedere,
quod est ratiocinari. Intellectus autem angelicus et divinus se habet
sicut res incorruptibiles, quae statim a principio habent suam totam
perfectionem. Unde intellectus angelicus et divinus statim perfecte
totam rei cognitionem habet. Unde in cognoscendo quidditatem rei,
cognoscit de re simul quidquid nos cognoscere possumus componendo et
dividendo et ratiocinando. Et ideo intellectus humanus cognoscit
componendo et dividendo, sicut et ratiocinando. Intellectus autem
divinus et angelicus cognoscunt quidem compositionem et divisionem et
ratiocinationem, non componendo et dividendo et ratiocinando, sed per
intellectum simplicis quidditatis.
Ad primum ergo dicendum quod compositio et divisio intellectus secundum
quandam differentiam vel comparationem fit. Unde sic intellectus
cognoscit multa componendo et dividendo, sicut cognoscendo differentiam
vel comparationem rerum.
Ad secundum dicendum quod intellectus et abstrahit a phantasmatibus;
et tamen non intelligit actu nisi convertendo se ad phantasmata, sicut
supra dictum est. Et ex ea parte qua se ad phantasmata convertit,
compositioni et divisioni intellectus adiungitur tempus.
Ad tertium dicendum quod similitudo rei recipitur in intellectu
secundum modum intellectus, et non secundum modum rei. Unde
compositioni et divisioni intellectus respondet quidem aliquid ex parte
rei; tamen non eodem modo se habet in re, sicut in intellectu.
Intellectus enim humani proprium obiectum est quidditas rei
materialis, quae sub sensu et imaginatione cadit. Invenitur autem
duplex compositio in re materiali. Prima quidem, formae ad materiam,
et huic respondet compositio intellectus qua totum universale de sua
parte praedicatur; nam genus sumitur a materia communi, differentia
vero completiva speciei a forma, particulare vero a materia
individuali. Secunda vero compositio est accidentis ad subiectum, et
huic reali compositioni respondet compositio intellectus secundum quam
praedicatur accidens de subiecto, ut cum dicitur, homo est albus.
Tamen differt compositio intellectus a compositione rei, nam ea quae
componuntur in re, sunt diversa; compositio autem intellectus est
signum identitatis eorum quae componuntur. Non enim intellectus sic
componit, ut dicat quod homo est albedo; sed dicit quod homo est
albus, idest habens albedinem, idem autem est subiecto quod est homo,
et quod est habens albedinem. Et simile est de compositione formae et
materiae, nam animal significat id quod habet naturam sensitivam,
rationale vero quod habet naturam intellectivam, homo vero quod habet
utrumque, Socrates vero quod habet omnia haec cum materia
individuali; et secundum hanc identitatis rationem, intellectus noster
unum componit alteri praedicando.
|
|