|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod intellectus possit esse
falsus. Dicit enim philosophus, in VI Metaphys., quod verum et
falsum sunt in mente. Mens autem et intellectus idem sunt, ut supra
dictum est. Ergo falsitas est in intellectu.
2. Praeterea, opinio et ratiocinatio ad intellectum pertinent. Sed
in utraque istarum invenitur falsitas. Ergo potest esse falsitas in
intellectu.
3. Praeterea, peccatum in parte intellectiva est. Sed peccatum cum
falsitate est, errant enim qui operantur malum, ut dicitur Prov.
XIV. Ergo falsitas potest esse in intellectu.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., quod omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit.
Et philosophus dicit, in libro de anima, quod intellectus semper est
rectus.
Respondeo dicendum quod philosophus, in III de anima, comparat,
quantum ad hoc, intellectum sensui. Sensus enim circa proprium
obiectum non decipitur, sicut visus circa colorem; nisi forte per
accidens, ex impedimento circa organum contingente, sicut cum gustus
febrientium dulcia iudicat amara, propter hoc quod lingua malis
humoribus est repleta. Circa sensibilia vero communia decipitur
sensus, sicut in diiudicando de magnitudine vel figura; ut cum iudicat
solem esse pedalem, qui tamen est maior terra. Et multo magis
decipitur circa sensibilia per accidens; ut cum iudicat fel esse mel,
propter coloris similitudinem. Et huius ratio est in evidenti. Quia
ad proprium obiectum unaquaeque potentia per se ordinatur, secundum
quod ipsa. Quae autem sunt huiusmodi, semper eodem modo se habent.
Unde manente potentia, non deficit eius iudicium circa proprium
obiectum. Obiectum autem proprium intellectus est quidditas rei.
Unde circa quidditatem rei, per se loquendo, intellectus non
fallitur. Sed circa ea quae circumstant rei essentiam vel
quidditatem, intellectus potest falli, dum unum ordinat ad aliud, vel
componendo vel dividendo vel etiam ratiocinando. Et propter hoc etiam
circa illas propositiones errare non potest, quae statim cognoscuntur
cognita terminorum quidditate, sicut accidit circa prima principia, ex
quibus etiam accidit infallibilitas veritatis, secundum certitudinem
scientiae, circa conclusiones. Per accidens tamen contingit
intellectum decipi circa quod quid est in rebus compositis; non ex
parte organi, quia intellectus non est virtus utens organo; sed ex
parte compositionis intervenientis circa definitionem, dum vel
definitio unius rei est falsa de alia, sicut definitio circuli de
triangulo, vel dum aliqua definitio in seipsa est falsa, implicans
compositionem impossibilium, ut si accipiatur hoc ut definitio alicuius
rei, animal rationale alatum. Unde in rebus simplicibus, in quarum
definitionibus compositio intervenire non potest, non possumus decipi;
sed deficimus in totaliter non attingendo, sicut dicitur in IX
Metaphys.
Ad primum ergo dicendum quod falsitatem dicit esse philosophus in mente
secundum compositionem et divisionem.
Et similiter dicendum est ad secundum, de opinione et ratiocinatione.
Et ad tertium, de errore peccantium, qui consistit in applicatione ad
appetibile. Sed in absoluta consideratione quidditatis rei, et eorum
quae per eam cognoscuntur, intellectus nunquam decipitur. Et sic
loquuntur auctoritates in contrarium inductae.
|
|