|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster per
prius cognoscat indivisibile quam divisibile. Dicit enim philosophus,
in I Physic., quod intelligimus et scimus ex principiorum et
elementorum cognitione. Sed indivisibilia sunt principia et elementa
divisibilium. Ergo per prius sunt nobis nota indivisibilia quam
divisibilia.
2. Praeterea, id quod ponitur in definitione alicuius, per prius
cognoscitur a nobis, quia definitio est ex prioribus et notioribus, ut
dicitur in VI Topic. Sed indivisibile ponitur in definitione
divisibilis, sicut linea enim, ut Euclides dicit, est longitudo sine
latitudine, cuius extremitates sunt duo puncta. Et unitas ponitur in
definitione numeri, quia numerus est multitudo mensurata per unum, ut
dicitur in X Metaphys. Ergo intellectus noster per prius intelligit
indivisibile quam divisibile.
3. Praeterea, simile simili cognoscitur. Sed indivisibile est
magis simile intellectui quam divisibile, quia intellectus est
simplex, ut dicitur in III de anima. Ergo intellectus noster prius
cognoscit indivisibile.
Sed contra est quod dicitur in III de anima, quod indivisibile
monstratur sicut privatio. Sed privatio per posterius cognoscitur.
Ergo et indivisibile.
Respondeo dicendum quod obiectum intellectus nostri, secundum
praesentem statum, est quidditas rei materialis, quam a phantasmatibus
abstrahit, ut ex praemissis patet. Et quia id quod est primo et per
se cognitum a virtute cognoscitiva, est proprium eius obiectum,
considerari potest quo ordine indivisibile intelligatur a nobis, ex
eius habitudine ad huiusmodi quidditatem. Dicitur autem indivisibile
tripliciter, ut dicitur in III de anima. Uno modo, sicut
continuum est indivisibile, quia est indivisum in actu, licet sit
divisibile in potentia. Et huiusmodi indivisibile prius est
intellectum a nobis quam eius divisio, quae est in partes, quia
cognitio confusa est prior quam distincta, ut dictum est. Alio modo
dicitur indivisibile secundum speciem, sicut ratio hominis est quoddam
indivisibile. Et hoc etiam modo indivisibile est prius intellectum
quam divisio eius in partes rationis, ut supra dictum est, et iterum
prius quam intellectus componat et dividat, affirmando vel negando.
Et huius ratio est, quia huiusmodi duplex indivisibile intellectus
secundum se intelligit, sicut proprium obiectum. Tertio modo dicitur
indivisibile quod est omnino indivisibile, ut punctus et unitas, quae
nec actu nec potentia dividuntur. Et huiusmodi indivisibile per
posterius cognoscitur, per privationem divisibilis. Unde punctum
privative definitur, punctum est cuius pars non est, et similiter
ratio unius est quod sit indivisibile, ut dicitur in X Metaphys. Et
huius ratio est, quia tale indivisibile habet quandam oppositionem ad
rem corporalem, cuius quidditatem primo et per se intellectus accipit.
Si autem intellectus noster intelligeret per participationem
indivisibilium separatorum, ut Platonici posuerunt, sequeretur quod
indivisibile huiusmodi esset primo intellectum, quia secundum
Platonicos, priora prius participantur a rebus.
Ad primum ergo dicendum quod in accipiendo scientiam, non semper
principia et elementa sunt priora, quia quandoque ex effectibus
sensibilibus devenimus in cognitionem principiorum et causarum
intelligibilium. Sed in complemento scientiae, semper scientia
effectuum dependet ex cognitione principiorum et elementorum, quia, ut
ibidem dicit philosophus, tunc opinamur nos scire, cum principiata
possumus in causas resolvere.
Ad secundum dicendum quod punctum non ponitur in definitione lineae
communiter sumptae, manifestum est enim quod in linea infinita, et
etiam in circulari, non est punctum nisi in potentia. Sed Euclides
definit lineam finitam rectam, et ideo posuit punctum in definitione
lineae, sicut terminum in definitione terminati. Unitas vero est
mensura numeri, et ideo ponitur in definitione numeri mensurati. Non
autem ponitur in definitione divisibilis, sed magis e converso.
Ad tertium dicendum quod similitudo per quam intelligimus, est species
cogniti in cognoscente. Et ideo non secundum similitudinem naturae ad
potentiam cognoscitivam est aliquid prius cognitum, sed per
convenientiam ad obiectum, alioquin magis visus cognosceret auditum
quam colorem.
|
|