|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster
cognoscat singularia. Quicumque enim cognoscit compositionem,
cognoscit extrema compositionis. Sed intellectus noster cognoscit hanc
compositionem. Socrates est homo, eius enim est propositionem
formare. Ergo intellectus noster cognoscit hoc singulare quod est
Socrates.
2. Praeterea, intellectus practicus dirigit ad agendum. Sed actus
sunt circa singularia. Ergo cognoscit singularia.
3. Praeterea, intellectus noster intelligit seipsum. Ipse autem
est quoddam singulare, alioquin non haberet aliquem actum; actus enim
singularium sunt. Ergo intellectus noster cognoscit singulare.
4. Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest superior.
Sed sensus cognoscit singulare. Ergo multo magis intellectus.
Sed contra est quod dicit philosophus, in I Physic., quod
universale secundum rationem est notum, singulare autem secundum
sensum.
Respondeo dicendum quod singulare in rebus materialibus intellectus
noster directe et primo cognoscere non potest. Cuius ratio est, quia
principium singularitatis in rebus materialibus est materia
individualis, intellectus autem noster, sicut supra dictum est,
intelligit abstrahendo speciem intelligibilem ab huiusmodi materia.
Quod autem a materia individuali abstrahitur, est universale. Unde
intellectus noster directe non est cognoscitivus nisi universalium.
Indirecte autem, et quasi per quandam reflexionem, potest cognoscere
singulare, quia, sicut supra dictum est, etiam postquam species
intelligibiles abstraxit, non potest secundum eas actu intelligere nisi
convertendo se ad phantasmata, in quibus species intelligibiles
intelligit, ut dicitur in III de anima. Sic igitur ipsum
universale per speciem intelligibilem directe intelligit; indirecte
autem singularia, quorum sunt phantasmata. Et hoc modo format hanc
propositionem, Socrates est homo.
Unde patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum quod electio particularis operabilis est quasi
conclusio syllogismi intellectus practici, ut dicitur in VII
Ethic. Ex universali autem propositione directe non potest concludi
singularis, nisi mediante aliqua singulari propositione assumpta.
Unde universalis ratio intellectus practici non movet nisi mediante
particulari apprehensione sensitivae partis, ut dicitur in III de
anima.
Ad tertium dicendum quod singulare non repugnat intelligibilitati
inquantum est singulare, sed inquantum est materiale, quia nihil
intelligitur nisi immaterialiter. Et ideo si sit aliquod singulare
immateriale, sicut est intellectus, hoc non repugnat
intelligibilitati.
Ad quartum dicendum quod virtus superior potest illud quod potest
virtus inferior, sed eminentiori modo. Unde id quod cognoscit sensus
materialiter et concrete, quod est cognoscere singulare directe, hoc
cognoscit intellectus immaterialiter et abstracte, quod est cognoscere
universale.
|
|