|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster
possit cognoscere infinita. Deus enim excedit omnia infinita. Sed
intellectus noster potest cognoscere Deum, ut supra dictum est. Ergo
multo magis potest cognoscere omnia alia infinita.
2. Praeterea, intellectus noster natus est cognoscere genera et
species. Sed quorundam generum sunt infinitae species, sicut numeri,
proportionis et figurae. Ergo intellectus noster potest cognoscere
infinita.
3. Praeterea, si unum corpus non impediret aliud ab existendo in uno
et eodem loco, nihil prohiberet infinita corpora in uno loco esse.
Sed una species intelligibilis non prohibet aliam ab existendo simul in
eodem intellectu, contingit enim multa scire in habitu. Ergo nihil
prohibet intellectum nostrum infinitorum scientiam habere in habitu.
4. Praeterea, intellectus, cum non sit virtus materiae corporalis,
ut supra dictum est, videtur esse potentia infinita. Sed virtus
infinita potest super infinita. Ergo intellectus noster potest
cognoscere infinita.
Sed contra est quod dicitur in I Physic., quod infinitum,
inquantum est infinitum, est ignotum.
Respondeo dicendum quod, cum potentia proportionetur suo obiecto,
oportet hoc modo se habere intellectum ad infinitum, sicut se habet
eius obiectum, quod est quidditas rei materialis. In rebus autem
materialibus non invenitur infinitum in actu, sed solum in potentia,
secundum quod unum succedit alteri, ut dicitur in III Physic. Et
ideo in intellectu nostro invenitur infinitum in potentia, in
accipiendo scilicet unum post aliud, quia nunquam intellectus noster
tot intelligit, quin possit plura intelligere. Actu autem vel habitu
non potest cognoscere infinita intellectus noster. Actu quidem non,
quia intellectus noster non potest simul actu cognoscere nisi quod per
unam speciem cognoscit. Infinitum autem non habet unam speciem,
alioquin haberet rationem totius et perfecti. Et ideo non potest
intelligi nisi accipiendo partem post partem, ut ex eius definitione
patet in III Physic., est enim infinitum cuius quantitatem
accipientibus semper est aliquid extra accipere, et sic infinitum
cognosci non posset actu, nisi omnes partes eius numerarentur, quod
est impossibile. Et eadem ratione non possumus intelligere infinita in
habitu. In nobis enim habitualis cognitio causatur ex actuali
consideratione, intelligendo enim efficimur scientes, ut dicitur in
II Ethic. Unde non possemus habere habitum infinitorum secundum
distinctam cognitionem, nisi consideravissemus omnia infinita,
numerando ea secundum cognitionis successionem, quod est impossibile.
Et ita nec actu nec habitu intellectus noster potest cognoscere
infinita, sed in potentia tantum, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, Deus dicitur
infinitus sicut forma quae non est terminata per aliquam materiam, in
rebus autem materialibus aliquid dicitur infinitum per privationem
formalis terminationis. Et quia forma secundum se nota est, materia
autem sine forma ignota, inde est quod infinitum materiale est secundum
se ignotum. Infinitum autem formale, quod est Deus, est secundum se
notum, ignotum autem quoad nos, propter defectum intellectus nostri,
qui secundum statum praesentis vitae habet naturalem aptitudinem ad
materialia cognoscenda. Et ideo in praesenti Deum cognoscere non
possumus nisi per materiales effectus. In futuro autem tolletur
defectus intellectus nostri per gloriam, et tunc ipsum Deum in sua
essentia videre poterimus, tamen absque comprehensione.
Ad secundum dicendum quod intellectus noster natus est cognoscere
species per abstractionem a phantasmatibus. Et ideo illas species
numerorum et figurarum quas quis non est imaginatus, non potest
cognoscere nec actu nec habitu, nisi forte in genere et in principiis
universalibus; quod est cognoscere in potentia et confuse.
Ad tertium dicendum quod, si duo corpora essent in uno loco, vel
plura, non oporteret quod successive subintrarent locum, ut sic per
ipsam subintrationis successionem numerarentur locata. Sed species
intelligibiles ingrediuntur intellectum nostrum successive, quia non
multa simul actu intelliguntur. Et ideo oportet numeratas, et non
infinitas species esse in intellectu nostro.
Ad quartum dicendum quod sicut intellectus noster est infinitus
virtute, ita infinitum cognoscit. Est enim virtus eius infinita,
secundum quod non terminatur per materiam corporalem. Et est
cognoscitivus universalis, quod est abstractum a materia individuali,
et per consequens non finitur ad aliquod individuum, sed, quantum est
de se, ad infinita individua se extendit.
|
|