|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit
cognoscitivus contingentium. Quia, ut dicitur in VI Ethic.,
intellectus et sapientia et scientia non sunt contingentium, sed
necessariorum.
2. Praeterea, sicut dicitur in IV Physic., ea quae quandoque
sunt et quandoque non sunt, tempore mensurantur. Intellectus autem a
tempore abstrahit, sicut et ab aliis conditionibus materiae. Cum
igitur proprium contingentium sit quandoque esse et quandoque non esse,
videtur quod contingentia non cognoscantur ab intellectu.
Sed contra, omnis scientia est in intellectu. Sed quaedam scientiae
sunt de contingentibus; sicut scientiae morales, quae sunt de actibus
humanis subiectis libero arbitrio; et etiam scientiae naturales,
quantum ad partem quae tractat de generabilibus et corruptibilibus.
Ergo intellectus est cognoscitivus contingentium.
Respondeo dicendum quod contingentia dupliciter possunt considerari.
Uno modo, secundum quod contingentia sunt. Alio modo, secundum quod
in eis aliquid necessitatis invenitur, nihil enim est adeo contingens,
quin in se aliquid necessarium habeat. Sicut hoc ipsum quod est
Socratem currere, in se quidem contingens est; sed habitudo cursus ad
motum est necessaria, necessarium enim est Socratem moveri, si
currit. Est autem unumquodque contingens ex parte materiae, quia
contingens est quod potest esse et non esse; potentia autem pertinet ad
materiam. Necessitas autem consequitur rationem formae, quia ea quae
consequuntur ad formam, ex necessitate insunt. Materia autem est
individuationis principium, ratio autem universalis accipitur secundum
abstractionem formae a materia particulari. Dictum autem est supra
quod per se et directe intellectus est universalium; sensus autem
singularium, quorum etiam indirecte quodammodo est intellectus, ut
supra dictum est. Sic igitur contingentia, prout sunt contingentia,
cognoscuntur directe quidem sensu, indirecte autem ab intellectu,
rationes autem universales et necessariae contingentium cognoscuntur per
intellectum. Unde si attendantur rationes universales scibilium,
omnes scientiae sunt de necessariis. Si autem attendantur ipsae res,
sic quaedam scientia est de necessariis, quaedam vero de
contingentibus.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|