|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster
cognoscat futura. Intellectus enim noster cognoscit per species
intelligibiles, quae abstrahunt ab hic et nunc, et ita se habent
indifferenter ad omne tempus. Sed potest cognoscere praesentia. Ergo
potest cognoscere futura.
2. Praeterea, homo quando alienatur a sensibus, aliqua futura
cognoscere potest; ut patet in dormientibus et phreneticis. Sed
quando alienatur a sensibus, magis viget intellectu. Ergo
intellectus, quantum est de se, est cognoscitivus futurorum.
3. Praeterea, cognitio intellectiva hominis efficacior est quam
cognitio quaecumque brutorum animalium. Sed quaedam animalia sunt quae
cognoscunt quaedam futura; sicut corniculae frequenter crocitantes
significant pluviam mox futuram. Ergo multo magis intellectus humanus
potest futura cognoscere.
Sed contra est quod dicitur Eccle. VIII, multa hominis
afflictio, qui ignorat praeterita, et futura nullo potest scire
nuntio.
Respondeo dicendum quod de cognitione futurorum eodem modo
distinguendum est, sicut de cognitione contingentium. Nam ipsa futura
ut sub tempore cadunt, sunt singularia, quae intellectus humanus non
cognoscit nisi per reflexionem, ut supra dictum est. Rationes autem
futurorum possunt esse universales, et intellectu perceptibiles, et de
eis etiam possunt esse scientiae. Ut tamen communiter de cognitione
futurorum loquamur, sciendum est quod futura dupliciter cognosci
possunt, uno modo, in seipsis; alio modo, in suis causis. In
seipsis quidem futura cognosci non possunt nisi a Deo; cui etiam sunt
praesentia dum in cursu rerum sunt futura, inquantum eius aeternus
intuitus simul fertur supra totum temporis cursum, ut supra dictum est
cum de Dei scientia ageretur. Sed prout sunt in suis causis,
cognosci possunt etiam a nobis. Et si quidem in suis causis sint ut ex
quibus ex necessitate proveniant, cognoscuntur per certitudinem
scientiae; sicut astrologus praecognoscit eclipsim futuram. Si autem
sic sint in suis causis ut ab eis proveniant ut in pluribus, sic
cognosci possunt per quandam coniecturam vel magis vel minus certam,
secundum quod causae sunt vel magis vel minus inclinatae ad effectus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de cognitione quae fit
per rationes universales causarum, ex quibus futura cognosci possunt
secundum modum ordinis effectus ad causam.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XII Confess.,
anima habet quandam vim sortis, ut ex sui natura possit futura
cognoscere, et ideo quando retrahitur a corporeis sensibus, et
quodammodo revertitur ad seipsam, fit particeps notitiae futurorum.
Et haec quidem opinio rationabilis esset, si poneremus quod anima
acciperet cognitionem rerum secundum participationem idearum, sicut
Platonici posuerunt, quia sic anima ex sui natura cognosceret
universales causas omnium effectuum, sed impeditur per corpus; unde
quando a corporis sensibus abstrahitur, futura cognoscit. Sed quia
iste modus cognoscendi non est connaturalis intellectui nostro, sed
magis ut cognitionem a sensibus accipiat; ideo non est secundum naturam
animae quod futura cognoscat cum a sensibus alienatur; sed magis per
impressionem aliquarum causarum superiorum spiritualium et corporalium.
Spiritualium quidem, sicut cum virtute divina ministerio Angelorum
intellectus humanus illuminatur, et phantasmata ordinantur ad futura
aliqua cognoscenda; vel etiam cum per operationem Daemonum fit aliqua
commotio in phantasia ad praesignandum aliqua futura quae Daemones
cognoscunt, ut supra dictum est. Huiusmodi autem impressiones
spiritualium causarum magis nata est anima humana suscipere cum a
sensibus alienatur, quia per hoc propinquior fit substantiis
spiritualibus, et magis libera ab exterioribus inquietudinibus.
Contingit autem et hoc per impressionem superiorum causarum
corporalium. Manifestum est enim quod corpora superiora imprimunt in
corpora inferiora. Unde cum vires sensitivae sint actus corporalium
organorum, consequens est quod ex impressione caelestium corporum
immutetur quodammodo phantasia. Unde cum caelestia corpora sint causa
multorum futurorum, fiunt in imaginatione aliqua signa quorundam
futurorum. Haec autem signa magis percipiuntur in nocte et a
dormientibus, quam de die et a vigilantibus, quia, ut dicitur in
libro de Somn. et Vigil., quae deferuntur de die, dissolvuntur
magis; plus est enim sine turbatione aer noctis, eo quod silentiores
sunt noctes. Et in corpore faciunt sensum propter somnum, quia parvi
motus interiores magis sentiuntur a dormientibus quam a vigilantibus.
Hi vero motus faciunt phantasmata, ex quibus praevidentur futura.
Ad tertium dicendum quod animalia bruta non habent aliquid supra
phantasiam quod ordinet phantasmata, sicut habent homines rationem; et
ideo phantasia brutorum animalium totaliter sequitur impressionem
caelestem. Et ideo ex motibus huiusmodi animalium magis possunt
cognosci quaedam futura, ut pluvia et huiusmodi, quam ex motibus
hominum, qui moventur per consilium rationis. Unde philosophus
dicit, in libro de Somn. et Vigil., quod quidam imprudentissimi
sunt maxime praevidentes, nam intelligentia horum non est curis
affecta, sed tanquam deserta et vacua ab omnibus, et mota secundum
movens ducitur.
|
|