|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima intellectiva
seipsam cognoscat per suam essentiam. Dicit enim Augustinus, IX de
Trin., quod mens seipsam novit per seipsam, quoniam est incorporea.
2. Praeterea, Angelus et anima humana conveniunt in genere
intellectualis substantiae. Sed Angelus intelligit seipsum per
essentiam suam. Ergo et anima humana.
3. Praeterea, in his quae sunt sine materia, idem est intellectus
et quod intelligitur, ut dicitur III de anima. Sed mens humana est
sine materia, non enim est actus corporis alicuius, ut supra dictum
est. Ergo in mente humana est idem intellectus et quod intelligitur.
Ergo intelligit se per essentiam suam.
Sed contra est quod dicitur in III de anima, quod intellectus
intelligit seipsum sicut et alia. Sed alia non intelligit per
essentias eorum, sed per eorum similitudines. Ergo neque se
intelligit per essentiam suam.
Respondeo dicendum quod unumquodque cognoscibile est secundum quod est
in actu, et non secundum quod est in potentia, ut dicitur in IX
Metaphys., sic enim aliquid est ens et verum, quod sub cognitione
cadit, prout actu est. Et hoc quidem manifeste apparet in rebus
sensibilibus, non enim visus percipit coloratum in potentia, sed solum
coloratum in actu. Et similiter intellectus manifestum est quod,
inquantum est cognoscitivus rerum materialium, non cognoscit nisi quod
est actu, et inde est quod non cognoscit materiam primam nisi secundum
proportionem ad formam, ut dicitur in I Physic. Unde et in
substantiis immaterialibus, secundum quod unaquaeque earum se habet ad
hoc quod sit in actu per essentiam suam, ita se habet ad hoc quod sit
per suam essentiam intelligibilis. Essentia igitur Dei, quae est
actus purus et perfectus, est simpliciter et perfecte secundum seipsam
intelligibilis. Unde Deus per suam essentiam non solum seipsum, sed
etiam omnia intelligit. Angeli autem essentia est quidem in genere
intelligibilium ut actus, non tamen ut actus purus neque completus.
Unde eius intelligere non completur per essentiam suam, etsi enim per
essentiam suam se intelligat Angelus, tamen non omnia potest per
essentiam suam cognoscere, sed cognoscit alia a se per eorum
similitudines. Intellectus autem humanus se habet in genere rerum
intelligibilium ut ens in potentia tantum, sicut et materia prima se
habet in genere rerum sensibilium, unde possibilis nominatur. Sic
igitur in sua essentia consideratus, se habet ut potentia intelligens.
Unde ex seipso habet virtutem ut intelligat, non autem ut
intelligatur, nisi secundum id quod fit actu. Sic enim etiam
Platonici posuerunt ordinem entium intelligibilium supra ordinem
intellectuum, quia intellectus non intelligit nisi per participationem
intelligibilis; participans autem est infra participatum, secundum
eos. Si igitur intellectus humanus fieret actu per participationem
formarum intelligibilium separatarum, ut Platonici posuerunt per
huiusmodi participationem rerum incorporearum intellectus humanus
seipsum intelligeret. Sed quia connaturale est intellectui nostro,
secundum statum praesentis vitae, quod ad materialia et sensibilia
respiciat, sicut supra dictum est; consequens est ut sic seipsum
intelligat intellectus noster, secundum quod fit actu per species a
sensibilibus abstractas per lumen intellectus agentis, quod est actus
ipsorum intelligibilium, et eis mediantibus intellectus possibilis.
Non ergo per essentiam suam, sed per actum suum se cognoscit
intellectus noster. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo,
particulariter, secundum quod Socrates vel Plato percipit se habere
animam intellectivam, ex hoc quod percipit se intelligere. Alio
modo, in universali, secundum quod naturam humanae mentis ex actu
intellectus consideramus. Sed verum est quod iudicium et efficacia
huius cognitionis per quam naturam animae cognoscimus, competit nobis
secundum derivationem luminis intellectus nostri a veritate divina, in
qua rationes omnium rerum continentur, sicut supra dictum est. Unde
et Augustinus dicit, in IX de Trin., intuemur inviolabilem
veritatem, ex qua perfecte, quantum possumus, definimus non qualis
sit uniuscuiusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus
debeat. Est autem differentia inter has duas cognitiones. Nam ad
primam cognitionem de mente habendam, sufficit ipsa mentis praesentia,
quae est principium actus ex quo mens percipit seipsam. Et ideo
dicitur se cognoscere per suam praesentiam. Sed ad secundam
cognitionem de mente habendam, non sufficit eius praesentia, sed
requiritur diligens et subtilis inquisitio. Unde et multi naturam
animae ignorant, et multi etiam circa naturam animae erraverunt.
Propter quod Augustinus dicit, X de Trin., de tali inquisitione
mentis, non velut absentem se quaerat mens cernere; sed praesentem
quaerat discernere, idest cognoscere differentiam suam ab aliis rebus,
quod est cognoscere quidditatem et naturam suam.
Ad primum ergo dicendum quod mens seipsam per seipsam novit, quia
tandem in sui ipsius cognitionem pervenit, licet per suum actum, ipsa
enim est quae cognoscitur, quia ipsa seipsam amat, ut ibidem
subditur. Potest enim aliquid dici per se notum dupliciter, vel quia
per nihil aliud in eius notitiam devenitur, sicut dicuntur prima
principia per se nota; vel quia non sunt cognoscibilia per accidens,
sicut color est per se visibilis, substantia autem per accidens.
Ad secundum dicendum quod essentia Angeli est sicut actus in genere
intelligibilium, et ideo se habet et ut intellectus, et ut
intellectum. Unde Angelus suam essentiam per seipsum apprehendit.
Non autem intellectus humanus, qui vel est omnino in potentia respectu
intelligibilium, sicut intellectus possibilis; vel est actus
intelligibilium quae abstrahuntur a phantasmatibus, sicut intellectus
agens.
Ad tertium dicendum quod verbum illud philosophi universaliter verum
est in omni intellectu. Sicut enim sensus in actu est sensibile,
propter similitudinem sensibilis, quae est forma sensus in actu; ita
intellectus in actu est intellectum in actu, propter similitudinem rei
intellectae, quae est forma intellectus in actu. Et ideo intellectus
humanus, qui fit in actu per speciem rei intellectae, per eandem
speciem intelligitur, sicut per formam suam. Idem autem est dicere
quod in his quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod
intelligitur, ac si diceretur quod in his quae sunt intellecta in
actu, idem est intellectus et quod intelligitur, per hoc enim aliquid
est intellectum in actu, quod est sine materia. Sed in hoc est
differentia, quia quorundam essentiae sunt sine materia, sicut
substantiae separatae quas Angelos dicimus, quarum unaquaeque et est
intellecta et est intelligens, sed quaedam res sunt quarum essentiae
non sunt sine materia, sed solum similitudines ab eis abstractae.
Unde et Commentator dicit, in III de anima, quod propositio
inducta non habet veritatem nisi in substantiis separatis, verificatur
enim quodammodo in eis quod non verificatur in aliis, ut dictum est.
|
|