|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster
cognoscat habitus animae per essentiam eorum. Dicit enim Augustinus,
XIII de Trin., non sic videtur fides in corde in quo est, sicut
anima alterius hominis ex motibus corporis videtur; sed eam tenet
certissima scientia, clamatque conscientia. Et eadem ratio est de
aliis habitibus animae. Ergo habitus animae non cognoscuntur per
actus, sed per seipsos.
2. Praeterea, res materiales, quae sunt extra animam, cognoscuntur
per hoc quod similitudines earum sunt praesentialiter in anima; et ideo
dicuntur per suas similitudines cognosci. Sed habitus animae
praesentialiter per suam essentiam sunt in anima. Ergo per suam
essentiam cognoscuntur.
3. Praeterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed
res aliae cognoscuntur ab anima propter habitus et species
intelligibiles. Ergo ista magis per seipsa ab anima cognoscuntur.
Sed contra, habitus sunt principia actuum, sicut et potentiae. Sed
sicut dicitur II de anima, priores potentiis, secundum rationem,
actus et operationes sunt. Ergo eadem ratione sunt priores habitibus.
Et ita habitus per actus cognoscuntur, sicut et potentiae.
Respondeo dicendum quod habitus quodammodo est medium inter potentiam
puram et purum actum. Iam autem dictum est quod nihil cognoscitur nisi
secundum quod est actu. Sic ergo inquantum habitus deficit ab actu
perfecto, deficit ab hoc, ut non sit per seipsum cognoscibilis, sed
necesse est quod per actum suum cognoscatur, sive dum aliquis percipit
se habere habitum, per hoc quod percipit se producere actum proprium
habitus; sive dum aliquis inquirit naturam et rationem habitus, ex
consideratione actus. Et prima quidem cognitio habitus fit per ipsam
praesentiam habitus, quia ex hoc ipso quod est praesens, actum
causat, in quo statim percipitur. Secunda autem cognitio habitus fit
per studiosam inquisitionem, sicut supra dictum est de mente.
Ad primum ergo dicendum quod, etsi fides non cognoscatur per
exteriores corporis motus, percipitur tamen etiam ab eo in quo est,
per interiorem actum cordis. Nullus enim fidem se habere scit, nisi
per hoc quod se credere percipit.
Ad secundum dicendum quod habitus sunt praesentes in intellectu
nostro, non sicut obiecta intellectus (quia obiectum intellectus
nostri, secundum statum praesentis vitae, est natura rei materialis,
ut supra dictum est); sed sunt praesentes in intellectu ut quibus
intellectus intelligit.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur, propter quod unumquodque,
illud magis, veritatem habet, si intelligatur in his quae sunt unius
ordinis, puta in uno genere causae, puta si dicatur quod sanitas est
propter vitam, sequitur quod vita sit magis desiderabilis. Si autem
accipiantur ea quae sunt diversorum ordinum, non habet veritatem, ut
si dicatur quod sanitas est propter medicinam, non ideo sequitur quod
medicina sit magis desiderabilis, quia sanitas est in ordine finium,
medicina autem in ordine causarum efficientium. Sic igitur si
accipiamus duo, quorum utrumque sit per se in ordine obiectorum
cognitionis; illud propter quod aliud cognoscitur, erit magis notum,
sicut principia conclusionibus. Sed habitus non est de ordine
obiectorum, inquantum est habitus; nec propter habitum aliqua
cognoscuntur sicut propter obiectum cognitum, sed sicut propter
dispositionem vel formam qua cognoscens cognoscit, et ideo ratio non
sequitur.
|
|