|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intellectus non
cognoscat proprium actum. Illud enim proprie cognoscitur, quod est
obiectum cognoscitivae virtutis. Sed actus differt ab obiecto. Ergo
intellectus non cognoscit suum actum.
2. Praeterea, quidquid cognoscitur, aliquo actu cognoscitur. Si
igitur intellectus cognoscit actum suum, aliquo actu cognoscit illum;
et iterum illum actum alio actu. Erit ergo procedere in infinitum,
quod videtur impossibile.
3. Praeterea, sicut se habet sensus ad actum suum, ita et
intellectus. Sed sensus proprius non sentit actum suum, sed hoc
pertinet ad sensum communem, ut dicitur in libro de anima. Ergo neque
intellectus intelligit actum suum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin., intelligo me
intelligere.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, unumquodque
cognoscitur secundum quod est actu. Ultima autem perfectio intellectus
est eius operatio, non enim est sicut actio tendens in alterum, quae
sit perfectio operati, sicut aedificatio aedificati; sed manet in
operante ut perfectio et actus eius, ut dicitur in IX Metaphys.
Hoc igitur est primum quod de intellectu intelligitur, scilicet ipsum
eius intelligere. Sed circa hoc diversi intellectus diversimode se
habent. Est enim aliquis intellectus, scilicet divinus, qui est
ipsum suum intelligere. Et sic in Deo idem est quod intelligat se
intelligere et quod intelligat suam essentiam, quia sua essentia est
suum intelligere. Est autem alius intellectus, scilicet angelicus,
qui non est suum intelligere, sicut supra dictum est, sed tamen primum
obiectum sui intelligere est eius essentia. Unde etsi aliud sit in
Angelo, secundum rationem, quod intelligat se intelligere, et quod
intelligat suam essentiam, tamen simul et uno actu utrumque
intelligit, quia hoc quod est intelligere suam essentiam, est propria
perfectio suae essentiae; simul autem et uno actu intelligitur res cum
sua perfectione. Est autem alius intellectus, scilicet humanus, qui
nec est suum intelligere, nec sui intelligere est obiectum primum ipsa
eius essentia, sed aliquid extrinsecum, scilicet natura materialis
rei. Et ideo id quod primo cognoscitur ab intellectu humano, est
huiusmodi obiectum; et secundario cognoscitur ipse actus quo
cognoscitur obiectum; et per actum cognoscitur ipse intellectus, cuius
est perfectio ipsum intelligere. Et ideo philosophus dicit quod
obiecta praecognoscuntur actibus, et actus potentiis.
Ad primum ergo dicendum quod obiectum intellectus est commune quoddam,
scilicet ens et verum, sub quo comprehenditur etiam ipse actus
intelligendi. Unde intellectus potest suum actum intelligere. Sed
non primo, quia nec primum obiectum intellectus nostri, secundum
praesentem statum, est quodlibet ens et verum; sed ens et verum
consideratum in rebus materialibus, ut dictum est; ex quibus in
cognitionem omnium aliorum devenit.
Ad secundum dicendum quod ipsum intelligere humanum non est actus et
perfectio naturae intellectae materialis, ut sic possit uno actu
intelligi natura rei materialis et ipsum intelligere, sicut uno actu
intelligitur res cum sua perfectione. Unde alius est actus quo
intellectus intelligit lapidem, et alius est actus quo intelligit se
intelligere lapidem, et sic inde. Nec est inconveniens in intellectu
esse infinitum in potentia, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod sensus proprius sentit secundum immutationem
materialis organi a sensibili exteriori. Non est autem possibile quod
aliquid materiale immutet seipsum; sed unum immutatur ab alio. Et
ideo actus sensus proprii percipitur per sensum communem. Sed
intellectus non intelligit per materialem immutationem organi, et ideo
non est simile.
|
|