|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod intellectus non
intelligat actum voluntatis. Nihil enim cognoscitur ab intellectu,
nisi sit aliquo modo praesens in intellectu. Sed actus voluntatis non
est praesens in intellectu, cum sint diversae potentiae. Ergo actus
voluntatis non cognoscitur ab intellectu.
2. Praeterea, actus habet speciem ab obiecto. Sed obiectum
voluntatis differt ab obiecto intellectus. Ergo et actus voluntatis
speciem habet diversam ab obiecto intellectus. Non ergo cognoscitur ab
intellectu.
3. Praeterea, Augustinus, in libro X Confess., attribuit
affectionibus animae quod cognoscuntur neque per imagines, sicut
corpora; neque per praesentiam, sicut artes, sed per quasdam
notiones. Non videtur autem quod possint esse aliae notiones rerum in
anima nisi vel essentiae rerum cognitarum, vel earum similitudines.
Ergo impossibile videtur quod intellectus cognoscat affectiones
animae, quae sunt actus voluntatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin., intelligo me
velle.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus voluntatis
nihil aliud est quam inclinatio quaedam consequens formam intellectam,
sicut appetitus naturalis est inclinatio consequens formam naturalem.
Inclinatio autem cuiuslibet rei est in ipsa re per modum eius. Unde
inclinatio naturalis est naturaliter in re naturali; et inclinatio quae
est appetitus sensibilis, est sensibiliter in sentiente; et similiter
inclinatio intelligibilis, quae est actus voluntatis, est
intelligibiliter in intelligente, sicut in principio et in proprio
subiecto. Unde et philosophus hoc modo loquendi utitur in III de
anima, quod voluntas in ratione est. Quod autem intelligibiliter est
in aliquo intelligente, consequens est ut ab eo intelligatur. Unde
actus voluntatis intelligitur ab intellectu, et inquantum aliquis
percipit se velle; et inquantum aliquis cognoscit naturam huius actus,
et per consequens naturam eius principii, quod est habitus vel
potentia.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet, si voluntas et
intellectus, sicut sunt diversae potentiae, ita etiam subiecto
differrent, sic enim quod est in voluntate, esset absens ab
intellectu. Nunc autem, cum utrumque radicetur in una substantia
animae, et unum sit quodammodo principium alterius, consequens est ut
quod est in voluntate, sit etiam quodammodo in intellectu.
Ad secundum dicendum quod bonum et verum, quae sunt obiecta voluntatis
et intellectus, differunt quidem ratione, verumtamen unum eorum
continetur sub alio, ut supra dictum est, nam verum est quoddam
bonum, et bonum est quoddam verum. Et ideo quae sunt voluntatis
cadunt sub intellectu; et quae sunt intellectus possunt cadere sub
voluntate.
Ad tertium dicendum quod affectus animae non sunt in intellectu neque
per similitudinem tantum, sicut corpora; neque per praesentiam ut in
subiecto, sicut artes; sed sicut principiatum in principio, in quo
habetur notio principiati. Et ideo Augustinus dicit affectus animae
esse in memoria per quasdam notiones.
|
|