|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima humana, secundum
statum vitae praesentis, possit intelligere substantias immateriales
per seipsas. Dicit enim Augustinus, in IX de Trin., mens ipsa,
sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit, sic
incorporearum rerum per semetipsam. Huiusmodi autem sunt substantiae
immateriales. Ergo mens substantias immateriales intelligit.
2. Praeterea, simile simili cognoscitur. Sed magis assimilatur
mens humana rebus immaterialibus quam materialibus, cum ipsa mens sit
immaterialis, ut ex supradictis patet. Cum ergo mens nostra
intelligat res materiales, multo magis intelligit res immateriales.
3. Praeterea, quod ea quae sunt secundum se maxime sensibilia, non
maxime sentiantur a nobis, provenit ex hoc quod excellentiae
sensibilium corrumpunt sensum. Sed excellentiae intelligibilium non
corrumpunt intellectum, ut dicitur in III de anima. Ergo ea quae
sunt secundum se maxime intelligibilia, sunt etiam maxime
intelligibilia nobis. Sed cum res materiales non sint intelligibiles
nisi quia facimus eas intelligibiles actu, abstrahendo a materia;
manifestum est quod magis sint secundum se intelligibiles substantiae
quae secundum suam naturam sunt immateriales. Ergo multo magis
intelliguntur a nobis quam res materiales.
4. Praeterea, Commentator dicit, in II Metaphys., quod si
substantiae abstractae non possent intelligi a nobis, tunc natura
otiose egisset, quia fecit illud quod est naturaliter in se
intellectum, non intellectum ab aliquo. Sed nihil est otiosum sive
frustra in natura. Ergo substantiae immateriales possunt intelligi a
nobis.
5. Praeterea, sicut se habet sensus ad sensibilia, ita se habet
intellectus ad intelligibilia. Sed visus noster potest videre omnia
corpora, sive sint superiora et incorruptibilia, sive sint inferiora
et corruptibilia. Ergo intellectus noster potest intelligere omnes
substantias intelligibiles, et superiores et immateriales.
Sed contra est quod dicitur Sap. IX, quae in caelis sunt, quis
investigabit? In caelis autem dicuntur huiusmodi substantiae esse;
secundum illud Matth. XVIII, Angeli eorum in caelis et cetera.
Ergo non possunt substantiae immateriales per investigationem humanam
cognosci.
Respondeo dicendum quod secundum opinionem Platonis, substantiae
immateriales non solum a nobis intelliguntur, sed etiam sunt prima a
nobis intellecta. Posuit enim Plato formas immateriales
subsistentes, quas ideas vocabat, esse propria obiecta nostri
intellectus, et ita primo et per se intelliguntur a nobis. Applicatur
tamen animae cognitio rebus materialibus, secundum quod intellectui
permiscetur phantasia et sensus. Unde quanto magis intellectus fuerit
depuratus, tanto magis percipit immaterialium intelligibilem
veritatem. Sed secundum Aristotelis sententiam, quam magis
experimur, intellectus noster, secundum statum praesentis vitae,
naturalem respectum habet ad naturas rerum materialium; unde nihil
intelligit nisi convertendo se ad phantasmata, ut ex dictis patet. Et
sic manifestum est quod substantias immateriales, quae sub sensu et
imaginatione non cadunt, primo et per se, secundum modum cognitionis
nobis expertum, intelligere non possumus. Sed tamen Averroes, in
Comment. tertii de anima, ponit quod in fine in hac vita homo
pervenire potest ad hoc quod intelligat substantias separatas, per
continuationem vel unionem cuiusdam substantiae separatae nobis, quam
vocat intellectum agentem, qui quidem, cum sit substantia separata,
naturaliter substantias separatas intelligit. Unde cum fuerit nobis
perfecte unitus, sic ut per eum perfecte intelligere possimus,
intelligemus et nos substantias separatas; sicut nunc per intellectum
possibilem nobis unitum intelligimus res materiales. Ponit autem
intellectum agentem sic nobis uniri. Cum enim nos intelligamus per
intellectum agentem et per intelligibilia speculata, ut patet cum
conclusiones intelligimus per principia intellecta; necesse est quod
intellectus agens comparetur ad intellecta speculata vel sicut agens
principale ad instrumenta, vel sicut forma ad materiam. His enim
duobus modis attribuitur actio aliqua duobus principiis, principali
quidem agenti et instrumento, sicut sectio artifici et serrae; formae
autem et subiecto, sicut calefactio calori et igni. Sed utroque modo
intellectus agens comparabitur ad intelligibilia speculata sicut
perfectio ad perfectibile, et actus ad potentiam. Simul autem
recipitur in aliquo perfectum et perfectio; sicut visibile in actu et
lumen in pupilla. Simul igitur in intellectu possibili recipiuntur
intellecta speculata et intellectus agens. Et quanto plura intellecta
speculata recipimus, tanto magis appropinquamus ad hoc quod intellectus
agens perfecte uniatur nobis. Ita quod cum omnia intellecta speculata
cognoverimus, intellectus agens perfecte unietur nobis; et poterimus
per eum omnia cognoscere materialia et immaterialia. Et in hoc ponit
ultimam hominis felicitatem. Nec refert, quantum ad propositum
pertinet, utrum in illo statu felicitatis intellectus possibilis
intelligat substantias separatas per intellectum agentem, ut ipse
sentit, vel, ut ipse imponit Alexandro, intellectus possibilis
nunquam intelligat substantias separatas (propter hoc quod ponit
intellectum possibilem corruptibilem), sed homo intelligat substantias
separatas per intellectum agentem. Sed praedicta stare non possunt.
Primo quidem quia, si intellectus agens est substantia separata,
impossibile est quod per ipsam formaliter intelligamus, quia id quo
formaliter agens agit, est forma et actus agentis; cum omne agens agat
inquantum est actu. Sicut etiam supra dictum est circa intellectum
possibilem. Secundo quia, secundum modum praedictum, intellectus
agens, si est substantia separata, non uniretur nobis secundum suam
substantiam; sed solum lumen eius, secundum quod participatur in
intellectis speculatis; et non quantum ad alias actiones intellectus
agentis, ut possimus per hoc intelligere substantias immateriales.
Sicut dum videmus colores illuminatos a sole, non unitur nobis
substantia solis, ut possimus actiones solis agere; sed solum nobis
unitur lumen solis ad visionem colorum. Tertio, quia dato quod
secundum modum praedictum uniretur nobis substantia intellectus
agentis, tamen ipsi non ponunt quod intellectus agens totaliter uniatur
nobis secundum unum intelligibile vel duo, sed secundum omnia
intellecta speculata. Sed omnia intellecta speculata deficiunt a
virtute intellectus agentis, quia multo plus est intelligere
substantias separatas, quam intelligere omnia materialia. Unde
manifestum est quod etiam intellectis omnibus materialibus, non sic
uniretur intellectus agens nobis, ut possemus intelligere per eum
substantias separatas. Quarto, quia intelligere omnia intellecta
materialia vix contingit alicui in hoc mundo; et sic nullus, vel pauci
ad felicitatem pervenirent. Quod est contra philosophum, in I
Ethic., qui dicit quod felicitas est quoddam bonum commune, quod
potest pervenire omnibus non orbatis ad virtutem. Est etiam contra
rationem quod finem alicuius speciei ut in paucioribus consequantur ea
quae continentur sub specie. Quinto, quia philosophus dicit
expresse, in I Ethic., quod felicitas est operatio secundum
perfectam virtutem. Et enumeratis multis virtutibus, in decimo,
concludit quod felicitas ultima, consistens in cognitione maximorum
intelligibilium, est secundum virtutem sapientiae, quam posuerat in
sexto esse caput scientiarum speculativarum. Unde patet quod
Aristoteles posuit ultimam felicitatem hominis in cognitione
substantiarum separatarum, qualis potest haberi per scientias
speculativas, et non per continuationem intellectus agentis a quibusdam
confictam. Sexto, quia supra ostensum est quod intellectus agens non
est substantia separata, sed virtus quaedam animae, ad eadem active se
extendens, ad quae se extendit intellectus possibilis receptive,
quia, ut dicitur in III de anima, intellectus possibilis est quo
est omnia fieri, intellectus agens quo est omnia facere. Uterque ergo
intellectus se extendit, secundum statum praesentis vitae, ad
materialia sola; quae intellectus agens facit intelligibilia actu, et
recipiuntur in intellectu possibili. Unde secundum statum praesentis
vitae, neque per intellectum possibilem, neque per intellectum
agentem, possumus intelligere substantias immateriales secundum
seipsas.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate Augustini haberi
potest quod illud quod mens nostra de cognitione incorporalium rerum
accipere potest, per seipsam cognoscere possit. Et hoc adeo verum
est, ut etiam apud philosophos dicatur quod scientia de anima est
principium quoddam ad cognoscendum substantias separatas. Per hoc enim
quod anima nostra cognoscit seipsam, pertingit ad cognitionem aliquam
habendam de substantiis incorporeis, qualem eam contingit habere, non
quod simpliciter et perfecte eas cognoscat, cognoscendo seipsam.
Ad secundum dicendum quod similitudo naturae non est ratio sufficiens
ad cognitionem, alioquin oporteret dicere quod Empedocles dixit, quod
anima esset de natura omnium, ad hoc quod omnia cognosceret. Sed
requiritur ad cognoscendum, ut sit similitudo rei cognitae in
cognoscente quasi quaedam forma ipsius. Intellectus autem noster
possibilis, secundum statum praesentis vitae, est natus informari
similitudinibus rerum materialium a phantasmatibus abstractis, et ideo
cognoscit magis materialia quam substantias immateriales.
Ad tertium dicendum quod requiritur aliqua proportio obiecti ad
potentiam cognoscitivam, ut activi ad passivum, et perfectionis ad
perfectibile. Unde quod excellentia sensibilia non capiantur a sensu,
non sola ratio est quia corrumpunt organa sensibilia; sed etiam quia
sunt improportionata potentiis sensitivis. Et hoc modo substantiae
immateriales sunt improportionatae intellectui nostro, secundum
praesentem statum, ut non possint ab eo intelligi.
Ad quartum dicendum quod illa ratio Commentatoris multipliciter
deficit. Primo quidem, quia non sequitur quod, si substantiae
separatae non intelliguntur a nobis, non intelligantur ab aliquo
intellectu, intelliguntur enim a seipsis, et a se invicem. Secundo,
quia non est finis substantiarum separatarum ut intelligantur a nobis.
Illud autem otiose et frustra esse dicitur, quod non consequitur finem
ad quem est. Et sic non sequitur substantias immateriales esse
frustra, etiam si nullo modo intelligerentur a nobis.
Ad quintum dicendum quod eodem modo sensus cognoscit et superiora et
inferiora corpora, scilicet per immutationem organi a sensibili. Non
autem eodem modo intelliguntur a nobis substantiae materiales, quae
intelliguntur per modum abstractionis; et substantiae immateriales,
quae non possunt sic a nobis intelligi, quia non sunt earum aliqua
phantasmata.
|
|