|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intellectus noster per
cognitionem rerum materialium possit pervenire ad intelligendum
substantias immateriales. Dicit enim Dionysius, I cap. Cael.
Hier., quod non est possibile humanae menti ad immaterialem illam
sursum excitari caelestium hierarchiarum contemplationem, nisi secundum
se materiali manuductione utatur. Relinquitur ergo quod per materialia
manuduci possumus ad intelligendum substantias immateriales.
2. Praeterea, scientia est in intellectu. Sed scientiae et
definitiones sunt de substantiis immaterialibus, definit enim
Damascenus Angelum; et de Angelis aliqua documenta traduntur tam in
theologicis quam in philosophicis disciplinis. Ergo substantiae
immateriales intelligi possunt a nobis.
3. Praeterea, anima humana est de genere substantiarum
immaterialium. Sed ipsa intelligi potest a nobis per actum suum, quo
intelligit materialia. Ergo et aliae substantiae immateriales
intelligi possunt a nobis per suos effectus in rebus materialibus.
4. Praeterea, illa sola causa per suos effectus comprehendi non
potest, quae in infinitum distat a suis effectibus. Hoc autem solius
Dei est proprium. Ergo aliae substantiae immateriales creatae
intelligi possunt a nobis per res materiales.
Sed contra est quod Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., quod
sensibilibus intelligibilia, et compositis simplicia, et corporalibus
incorporalia apprehendi non possunt.
Respondeo dicendum quod, sicut Averroes narrat in III de anima,
quidam Avempace nomine, posuit quod per intellectum substantiarum
materialium pervenire possumus, secundum vera philosophiae principia,
ad intelligendum substantias immateriales. Cum enim intellectus noster
natus sit abstrahere quidditatem rei materialis a materia, si iterum in
illa quidditate sit aliquid materiae, poterit iterato abstrahere, et
cum hoc in infinitum non procedat, tandem pervenire poterit ad
intelligendum aliquam quidditatem quae sit omnino sine materia. Et hoc
est intelligere substantiam immaterialem. Quod quidem efficaciter
diceretur, si substantiae immateriales essent formae et species horum
materialium, ut Platonici posuerunt. Hoc autem non posito, sed
supposito quod substantiae immateriales sint omnino alterius rationis a
quidditatibus materialium rerum; quantumcumque intellectus noster
abstrahat quidditatem rei materialis a materia, nunquam perveniet ad
aliquid simile substantiae immateriali. Et ideo per substantias
materiales non possumus perfecte substantias immateriales intelligere.
Ad primum ergo dicendum quod ex rebus materialibus ascendere possumus
in aliqualem cognitionem immaterialium rerum, non tamen in perfectam,
quia non est sufficiens comparatio rerum materialium ad immateriales,
sed similitudines si quae a materialibus accipiuntur ad immaterialia
intelligenda, sunt multum dissimiles, ut Dionysius dicit, II cap.
Cael. Hier.
Ad secundum dicendum quod de superioribus rebus in scientiis maxime
tractatur per viam remotionis, sic enim corpora caelestia notificat
Aristoteles per negationem proprietatum inferiorum corporum. Unde
multo magis immateriales substantiae a nobis cognosci non possunt, ut
earum quidditates apprehendamus, sed de eis nobis in scientiis
documenta traduntur per viam remotionis et alicuius habitudinis ad res
materiales.
Ad tertium dicendum quod anima humana intelligit seipsam per suum
intelligere, quod est actus proprius eius, perfecte demonstrans
virtutem eius et naturam. Sed neque per hoc, neque per alia quae in
rebus materialibus inveniuntur, perfecte cognosci potest immaterialium
substantiarum virtus et natura, quia huiusmodi non adaequant earum
virtutes.
Ad quartum dicendum quod substantiae immateriales creatae in genere
quidem naturali non conveniunt cum substantiis materialibus, quia non
est in eis eadem ratio potentiae et materiae, conveniunt tamen cum eis
in genere logico, quia etiam substantiae immateriales sunt in
praedicamento substantiae, cum earum quidditas non sit earum esse.
Sed Deus non convenit cum rebus materialibus neque secundum genus
naturale, neque secundum genus logicum, quia Deus nullo modo est in
genere, ut supra dictum est. Unde per similitudines rerum materialium
aliquid affirmative potest cognosci de Angelis secundum rationem
communem, licet non secundum rationem speciei; de Deo autem nullo
modo.
|
|